Theoremata praeliminaria de numeris primis, factoribus etc.
13.
Theorema. Productum e duobus numeris positivis numero primo dato minoribus per hunc primum dividi nequit.
Sit primus, et positivus tum nullus numerus positivus ipso minor dabitur, ita ut sit
Dem. Si quis neget, supponamus dari numeros etc. omnes ita ut Sit omnium minimus ita ut omnes numeri ipso minores hac proprietate sint destituti. Manifesto erit si enim foret (hyp.), adeoque per non divisibilis. Quare tamquam primus per dividi non poterit, sed inter duo ipsius multipla proxima et cadet. Sit eritque numerus positivus et Iam quia supposuimus, habebitur quoque (art. 7), et hinc, subtrahendo ab erit i.e. inter numeros etc. referendus, licet minimo eorum sit minor. Q.E.A.
14.
Si nec nec per numerum primum dividi potest: etiam productum per dividi non poterit.
Sint numerorum secundum modulum residua minima positiva quorum neutrum erit (hyp.) Iam si esset foret quoque, propter quod cum theoremate praec. consistere nequit.
Huius theorematis demonstratio iam ab Euclide tradita, El. VII. 32. Nos tamen omittere eam noluimus, tum quod recentiorum complures seu ratiocinia vaga pro demonstratione venditaverunt, seu theorema omnino praeterierunt, tum quod indoles methodi hic adhibitae, qua infra ad multo reconditiora enodanda utemur, e casu simpliciori facilius deprehendi poterit.
15.
Si nullus numerorum per numerum primum dividi potest, etiam productum per dividi non poterit.
Secundum artic. praec. per dividi nequit; ergo etiam hinc
16.
Theorema. Numerus compositus quicunque unico tantum modo in factores primos resolvi potest.
Dem. Quemvis numerum compositum in factores primos resolvi posse, ex elementis constat, sed pluribus modis diversis fieri hoc non posse, perperam plerumque supponitur tacite. Fingamus numerum compositum qui sit designantibus numeros primos inaequales, alio adhuc modo in factores primos esse resolubilem. Primo manifestum est. in secundum hoc factorum systema alios primos quam ingredi non posse, quum quicunque alius primus numerum ex his compositum metiri nequeat. Similiter etiam in secundo hoc factorum systemate nullus primorum deesse potest, quippe qui alias ipsum non metiretur (art. praec.). Quare hae binae in factores resolutiones in eo tantummodo differre possunt, quod in altera aliquis primus pluries quam in altera habeatur. Sit talis primus qui in altera resolutione in altera vero vicibus occurrat, sitque Iam deleatur ex utroque systemate factor vicibus, quo fiet ut in altero adhuc vicibus remaneat, ex altero vero omnino abierit. I.e. numeri duae in factores resolutiones habentur, quarum altera a factore prorsus libera, altera vero vicibus eum continet, contra ea quae modo demonstravimus.
17.
Si itaque numerus compositus est productum ex patet, inter factores primos numerorum alios esse non posse, quam qui etiam sint inter factores numeri et quemvis horum factorum toties in coniunctim occurrere debere, quoties in Hinc colligitur criterium, utrum numerus alium metiatur, necne. Illud eveniet, si neque alios factores primos, neque ullum pluries involvit, quam quarum conditionum si aliqua deficit, ipsum non metietur.
Facile hinc calculi combinationum auxilio derivari potest, si designantibus ut supra numeros primos diversos: habere divisores diversos, inclusis etiam et
18.
Si igitur atque primi omnes diversi, patet et divisorem communem praeter non habere, sive inter se esse primos.
Pluribus numeris propositis maxima omnibus communis mensura ita determinatur. Resolvantur omnes in suos factores primos, atque ex his excerpantur ii, qui omnibus numeris sunt communes (si tales non adsunt, nullus divisor erit omnibus communis). Turn quoties quisque horum factorum primorum in singulis contineatur, sive quot dimensiones in singulis quisque habeat, adnotetur. Tandem singulis factoribus primis tribuantur dimensiones omnium quas in habent minimae, componaturque productum ex iis, quod erit mensura communis quaesita.
Quando vero numerorum minimus communis dividuus desideratur, ita procedendum. Colligantur omnes numeri primi, qui numerorum aliquem metiuntur, tribuatur cuivis dimensio omnium quas in numeris habet maxima, sicque ex omnibus productum confletur, quod erit dividuus quaesitus.
Ex. Sit Pro inveniendo divisore communi maximo habentur factores primi quibus dimensiones tribuendi; unde fiet dividuus vero communis minimus erit
Demonstrationes propter facilitatem omittimus. Ceterum quomodo haec problemata solvenda sint, quando numerorum in factores resolutio non detur, ex elementis notum.
19.
Si numeri ad alium sunt primi, etiam productum ex illis ad primum est.
Quia enim nulli numerorum factor primus cum est communis productumque alios factores primos habere nequit, quam qui sunt factores alicuius numerorum productum etiam cum factorem primum communem non habebit. Quare ex art. praec. ad primus.
Si numeri inter se sunt primi, aliumque singuli metiuntur: etiam productum ex illis numerum metietur.
Hoc aeque facile ex artt. 17, 18 derivatur. Sit enim quicunque producti divisor primus quem contineat vicibus, manifestumque est, aliquem numerorum eundem hunc divisorem vicibus continere debere. Quare etiam quem hic numerus metitur, vicibus divisorem continet. Similiter de reliquis producti divisoribus.
Hinc si duo numeri secundum plures modulos inter se primos sunt congrui, etiam secundum productum ex his congrui erunt. Quum enim per singulos sit divisibilis, etiam per eorum productum dividi poterit.
Denique si ad primus et per divisibilis, erit etiam per divisibilis. Namque quoniam tam per quam per divisibilis, etiam per dividi poterit, i.e. erit integer.
20.
Quando designantibus numeros primos inaequales, est potestas aliqua, puta omnes exponentes per erunt divisibiles.
Numerus enim alios factores primos quam non involvit. Contineat factorem vicibus, continebitque sive hunc factorem vicibus; quare et integer. Similiter integros esse demonstratur.
21.
Quando sunt inter se primi, et productum potestas aliqua, puta singuli numeri similes potestates erunt.
Sit designantibus numeros primos diversos, quorum nullus per hyp. est factor numerorum Quare productum factorem implicabit vicibus, factorem vero vicibus hinc (art. praec.) per divisibiles adeoque integer. Similiter de reliquis
Haec de numeris primis praemittenda erant; iam ad ea quae finem nobis propositum propius attinent convertimur.
22.
Si numeri per alium divisibiles secundum modulum ad primum sunt congrui: et secundum eundem modulum congrui erunt.
Patet enin per divisibilem fore, nec minus per (hyp.); quare (art. 19) per divisibilis erit, i.e. erit
Si autem reliquis manentibus et habent divisorem communem maximum erit Namque et inter se primi. At tam per quam per divisibilis adeoque etiam tam per quam per hincque per i.e. per sive
23.
Si ad primus, et numeri secundum modulum incongrui: erunt etiam incongrui secundum
Hoc est tantum conversio theor. art. praec.
Hinc vero manifestum est, si per omnes numeros integros a usque ad multiplicetur productaque secundum modulum ad residua sua minima reducantur, haec omnia fore inaequalia. Et quum horum residuorum, quorum nullum numerus sit totidemque dentur numeri a usque ad patet, nullum horum numerorum inter illa residua deesse posse.
24.
Expressio denotantibus numeros datos, numerum indeterminatum seu variabilem, secundum modulum ad primum, cuivis numero dato congrua fieri potest.
Sit numerus, cui congrua fieri debet, et residuum minimum positivum ipsius secundum modulum Ex art. praec. necessario datur valor ipsius talis, ut producti secundum modulum residuum minimum fiat esto hic valor eritque unde Q.E.F.
25.
Expressionem duas quantitates congruas exhibentem ad instar aequationum, congruentiam vocamus; quae si incognitam implicat, resolvi dicitur, quando pro hac valor invenitur congruentiae satisfaciens (radix). Hinc porro intelligitur, quid sit congruentia resolubilis et congruentia irresolubilis. Tandem facile perspicitur similes distinctiones locum hic habere posse uti in aequationibus. Congruentiarum transscendentium infra exempla occurrent: algebraicae vero secundum dimensionem maximam incognitae in congruentias primi, secundi altiorumque graduum distribuuntur. Nec minus congruentiae plures proponi possunt plures incognitas involventes, de quarum eliminatione disquirendum.
Solutio congruentarium primi gradus.
26.
Congruentia itaque primi gradus ex art. 24 semper resolubilis, quando modulus ad est primus. Quodsi vero fuerit valor idoneus ipsius sive radix congruentiae, palam est, omnes numeros, ipsi secundum congruentiae propositae modulum congruos, etiam radices fore (art. 9). Neque minus facile perspicitur, omnes radices ipsi congruos esse debere: si enim alia radix fuerit erit unde et hinc (art. 22). Hinc colligitur congruentiam exhibere resolutionem completam congruentiae
Quia resolutiones congruentiae per valores ipsius congruos per se sunt obviae, atque, hoc respectu, numeri congrui tamquam aequivalentes considerandi, tales congruentiae resolutiones pro una eademque habebimus. Quamobrem quum nostra congruentia alias resolutiones non admittat, pronunciabimus, unico tantum modo eam esse resolubilem seu unam tantum radicem habere. Ita e.g. congruentia alias radices non admittit, quam quae sunt Haud perinde res se habet in congruentiis aliorum graduum, sive etiam in congruentiis primi gradus, ubi incognita per numerum est multiplicata, ad quem modulus non est primus.
27.
Superest, ut de invenienda resolutione ipsa congruentiae huiusmodi quaedam adiiciamus. Primo observamus, congruentiam formae cuius modulum ad primum supponimus, ab hac pendere: si enim huic satisfacit illi satisfaciet At congruentiae modulo per designato, aequivalet aequatio indeterminata quae quomodo sit solvenda hoc quidem tempore abunde est notum; quare nobis sufficiet, calculi algorithmum huc transscripsisse.
Si quantitates ita ab his pendent, ut habeatur brevitatis gratia ita eas designamus,Multo generalius haecce relatio considerari potest, quod negotium alia forsan occasione suscipiemus. Hic duas tantum propositiones adiicimus, quae usum suum in praesenti investigatione habent; scilicet
10.
ubi signum superius accipiendum, quando numerorum multitudo par, inferius, quando impar.
20. Numerorum ordo inverti potest, Demonstrationes quae non sunt difficiles hic supprimimus.
Iam proposita sit aequatio indeterminata ubi positivi. Supponamus, id quod licet, esse non Tum ad instar algorithmi noti, secundum quem duorum numerorum divisor communis maximus investigatur, formentur per divisionem vulgarem aequationes, ita ut sint integri positivi, et continuo decrescentes, donec perveniatur ad quod tandem evenire debere constat. Erit itaque Tum fiat eritque quando numerorum multitudo est par, aut quando est impar. Q.E.F.
28.
Resolutionem generalem huiusmodi aequationum indeterminatarum ill. Euler primus docuit, Comment. Petrop. T. VII. p. 46. Methodus qua usus est consistit in substitutione aliarum incognitarum loco ipsarum atque hoc quidem tempore satis est nota. Ill. La Grange paullo aliter rem aggressus est: scilicet ex theoria fractionum continuarum constat, si fractio in fractionem continuam convertatur, haecque deleta ultima sui parte in fractionem communem restituatur, fore siquidem fuerit ad primus. Ceterum ex utraque methodo idem algorithmus derivatur. Investigationes ill. La Grange exstant Hist. de l'Ac. de Berlin Année 1767 p. 173, et cum aliis in Supplementis versioni gallicae Algebrae Eulerianae adiectis.
29.
Congruentiae cuius modulus ad non primus, facile ad casum praecedentem reducitur. Sit modulus maximusque numerorum divisor communis Primo patet quemvis valorem ipsius congruentiae secundum modulum satisfacientem eidem etiam secundum modulum satisfacere (art. 5). At semper quoniam ipsum metitur. Quare, nisi i.e. per divisibilis, congruentia proposita non est resolubilis.
Ponamus itaque eritque ad primus. Tum vero congruentia propositae aequivalebit haec i.e. quicunque ipsius valor huic satisfaciat, etiam illi satisfaciet et vice versa. Manifesto enim per dividi poterit, quando per dividi potest, et vice versa. At congruentiam supra solvere docuimus; unde simul patet, si sit unus ex valoribus ipsius exhibere resolutionem completam congruentiae propositae.
30.
Quando modulus est compositus, nonnumquam praestat sequenti methodo uti.
Sit modulus atque congruentia proposita Solvatur primo congruentia haec secundum modulum ponamusque ei satisfieri, si designante divisorem communem maximum numerorum Iam manifestum est, quemvis valorem ipsius congruentiae secundum modulum satisfacientem eidem etiam secundum modulum satisfacere debere: adeoque in forma contineri, designante numerum indeterminatum, quamvis non vice versa omnes numeri in forma contenti congruentiae secundum satisfaciant. Quomodo autem determinari debeat, ut fiat radix congruentiae ex solutione congruentiae deduci potest, cui aequivalet haec Hinc colligitur, solutionem congruentiae cuiuscunque primi gradus secundum modulum reduci posse ad solutionem duarum congruentiarum secundum modulum et Facile autem perspicietur, si iterum sit productum e duobus factoribus, solutionem congruentiae secundum modulum pendere a solutione duarum congruentiarum, quarum moduli sint illi factores. Generaliter solutio congruentiae secundum modulum compositum quemcumque pendet a solutione aliarum congruentiarum, quarum moduli sunt factores illius numeri; hi autem, si commodum esse videtur, ita semper accipi possunt, ut sint numeri primi.
Si congruentia proponitur: solvatur primo secundum modulum eritque Ponatur fietque cui aequivalet Si haec iterum secundum modulum solvitur, fit positoque fit sive Haec secundum soluta dat substitutoque fit sive Ex hac tandem sequitur, positoque colligitur quare est solutio completa congruentiae propositae.
31.
Simili modo ut aequationis radix per exprimitur, etiam congruentiae radicem quamcunque per designabimus, congruentiae modulum, distinctionis gratia, apponentes. Ita e.g. denotat quemvis numerum, qui est id quod ex analogia per designari potest.
Generaliter ex praecedentibus patet, nihil reale significare (aut si quis malit aliquid imaginarii), si habeant divisorem communem, qui ipsum non metiatur. At hoc casu excepto, expressio semper valores reales habebit, et quidem infinitos: hi vero omnes secundum erunt congrui, quando ad primus, aut secundum quando numerorum divisor communis maximus.
Hae expressiones similem fere habent algorithmum ut fractiones vulgares. Aliquot proprietates quae facile ex praecedentibus deduci possunt hic apponimus.
- Si secundum modulum expressiones et sunt aequivalentes.
- et sunt aequivalentes.
- et sunt aequivalentes, quando ad est primus.
Multae aliae similes propositiones afferri possent: at quum nulli difficultati sint obnoxiae, neque ad sequentia adeo necessariae, ad alia properamus.
De inveniendo numero secundum modulos datos residuis datis congruo.
32.
Problema, quod magnum in sequentibus usum habebit, invenire omnes numeros, qui secundum modulos quotcunque datos residua data praebent, facile ex praecedentibus solvi potest. Sint primo duo moduli secundum quos numerus quaesitus, numeris respective congruus esse debeat. Omnes itaque valores ipsius sub forma continentur, ubi est indeterminatus sed talis, ut fiat Quodsi iam numerorum divisor communis maximus est resolutio completa huius congruentiae hanc habebit formam: sive quod eodem redit, denotante numerum integrum arbitrarium. Hinc formula omnes ipsius valores comprehendet, i.e. erit resolutio completa problematis. Si ad modulos tertius accedit, secundum quem numerus quaesitus debet esse manifesto eodem modo procedendum, quum binae priores conditiones in unicam iam sint conflatae. Scilicet si numerorum divisor communis maximus atque congruentiae resolutio: problema per congruentiam complete erit resolutum. Similiter procedendum, quotcunque moduli proponantur. Observari convenit esse numerorum et respective minimos communes dividuos, facileque inde perspicitur, quotcunque habeantur moduli si eorum minimus communis dividuus sit resolutionem completam hanc formam habere, Ceterum quando ulla congruentiarum auxiliarium est irresolubilis, problema impossibilitatem involvere concludendum est. Perspicuum vero, hoc evenire non posse, quando omnes numeri inter se sint primi.
Sint numeri hic duae conditiones ut sit et unicae, ut sit aequivalent; ex qua cum hac: coniuncta, promanat
33.
Quando omnes numeri inter se sunt primi, constat, productum ex ipsis esse minimum omnibus communem dividuum. In quo casu manifestum est, omnes congruentias unicae prorsus aequivalere, denotante numerorum productum. Hinc vero vicissim sequitur, unicam conditionem in plures dissolvi posse; scilicet si quomodocunque in factores inter se primos resolvitur, conditiones propositum exhaurient. Haec observatio methodum nobis aperit non modo impossibilitatem, si quam forte conditiones propositae implicent, statim detegendi, sed etiam calculum commodius atque concinnius instituendi.
34.
Sint ut supra conditiones propositae, ut sit Resolvantur omnes moduli in factores inter se primos, in in et quidem ita ut numeri sint aut primi, aut primorum potestates. Si vero aliquis numerorum iam per se est primus, aut primi potestas, nulla resolutione in factores pro hocce opus est. Tum vero ex praecedentibus patescit, pro conditionibus propositis hasce substitui posse: Iam nisi omnes numeri fuerint inter se primi, ex. gr. si ad non primus, manifestum est, omnes divisores primos ipsorum diversos esse non posse, sed inter factores unum aut alterum esse debere, qui inter , aut aequalem aut multiplum aut submultiplum habeat. Si primo conditiones identicae esse debent, sive quare alterutra reiici poterit. Si vero non problema impossibilitatem implicat. Si secundo multiplum ipsius conditio in hac contenta esse debet, sive haec quae ex posteriori deducitur cum priori identica esse debet. Unde sequitur, conditionem nisi alteri repugnet (in quo casu problema impossibile), reiici posse. Quando omnes conditiones superfluae ita reiectae sunt, patet, omnes modulos ex his remanentes inter se primos fore: tum igitur de problematis possibilitate certi esse et secundum praecepta ante data procedere possumus.
35.
Si ut supra esse debet et hae conditiones in sequentes resolvi possunt, Ex his conditiones reiici possunt, quum prior in conditione contineatur, posterior vero cum hac sit identica; remanent itaque
unde colligitur
Ceterum palam est, plerumque commodius fore, si de conditionibus remanentibus eae quae ex una eademque conditione evolutae erant seorsim recolligantur, quum hoc nullo negotio fieri possit; e.g. quando ex conditionibus aliquae abierunt: quae ex reliquis restituitur, haec erit, secundum modulum, qui est productum omnium modulorum ex remanentium. Ita in nostro exemplo ex conditionibus ea ex qua ortae erant sponte restituitur. Porro hinc sequitur, haud prorsus perinde esse, quaenam ex conditionibus superfluis reiiciantur, quantum ad calculi brevitatem: sed haec aliaque artificia practica, quae ex usu multo facilius quam ex praeceptis ediscuntur, hic tradere non est instituti nostri.
36.
Quando omnes moduli inter se sunt primi, sequenti methodo saepius praestat uti. Determinetur numerus secundum unitati, secundum reliquorum modulorum productum vero cifrae congruus, sive sit valor quicunque (plerumque praestat minimum accipere) expressionis per multiplicatus (vid. art. 32); similiter sit et et Tunc si numerus desideratur, qui secundum modulos numeris respective sit congruus, poni poterit Manifesto enim, reliqua autem membra omnia quare Similiter de reliquis modulis demonstratio adornatur. Haec solutio priori praeferenda, quando plura huiusmodi problemata sunt solvenda, pro quibus moduli valores suos retinent; tunc enim numeri valores constantes nanciscuntur. Hoc usu venit in problemate chronologico ubi quaeritur, quotus in periodo Juliana sit annus, cuius indictio, numerus aureus, et cyclus solaris dantur. Hic quare, quum valor expressionis sive sit erit Similiter pro invenitur et pro quare numerus quaesitus erit residuum minimum numeri denotantibus indictionem, numerum aureum, cyclum solarem.
Congruentiae lineares quae plures incognitas implicant.
37.
Haec de congruentiis primi gradus unicam incognitam continentibus sufficiant. Superest ut de congruentiis agamus, in quibus plures incognitae sunt permixtae. At quoniam hoc caput, si omni rigore singula exponere velimus, sine prolixitate absolvi non potest, propositumque hoc loco nobis non est, omnia exhaurire, sed ea tantum tradere, quae attentione digniora videantur: hic ad paucas observationes investigationem restringimus, uberiorem huius rei expositionem ad aliam occasionem nobis reservantes.
- Simili modo, ut in aequationibus, perspicitur, etiam hic totidem congruentias haberi debere, quot sint incognitae determinandae.
Propositae sint igitur congruentiae totidem numero, quot sunt incognitae
Iam determinentur numeri ita ut sit et quidem ita, ut omnes sint integri nullumque factorem communem habeant, quod fieri posse ex theoria aequationum linearium constat. Simili modo determinentur ita ut sit- Manifestum est, si congruentiae per tum per multiplicentur, tuncque addantur, has congruentias proventuras esse: quas brevitatis gratia ita exhibemus:
Iam plures casus sunt distinguendi.
Primo quando omnes incognitarum coefficientes ad congruentiarum modulum sunt primi, hae congruentiae secundum praecepta ante tradita solvi possunt, problematisque solutio completa per congruentias formae exhibebitur.Observare convenit hancce conclusionem demonstratione egere, quam autem hic supprimimus. Proprie enim nihil aliud ex analysi nostra sequitur, quam quod congruentiae propositae per alios incognitarum valores solvi nequeant: hos vero satisfacere non sequitur. Fieri enim posset, ut nulla omnino solutio daretur. Similis paralogismus etiam in aequationum linearium explicatione plerumque committitur.
E.g. Si proponuntur congruentiae invenietur unde fit quare eodem modo invenitur et hinc- Secundo quando non omnes coefficientes ad modulum sunt primi, sint divisores communes maximi ipsius cum resp., patetque problema impossibile esse, nisi illi numeros resp. metiantur. Quando vero hae conditiones locum habent, congruentiae in (3) complete resolventur per tales aut si mavis dabuntur valores diversi ipsius (i.e. secundum incongrui, puta ), valores diversi ipsius illis congruentiis satisfacientes: manifestoque omnes solutiones congruentiarum propositarum (si quae omnino dantur) inter illas reperientur. Attamen hanc conclusionem convertere non licet; nam plerumque non omnes combinationes omnium valorum ipsius cum omnibus ipsius cum omnibus ipsius problemati satisfaciunt, sed quaedam tantum, quarum nexum per unam pluresve congruentias conditionales exhibere licet. At quum completa huius problematis resolutio ad sequentia non sit necessaria, hoc argumentum fusius hoc loco non exsequimur, exemploque ideam qualemcunque de eo dedisse sat habemus.
Propositae sint congruentiae Hic fiunt resp. unde Hinc prodeunt quatuor valores ipsius puta unus valor ipsius puta quatuor valores ipsius puta Iam ut sciamus, quasnam combinationes valorum ipsius cum valoribus ipsius adhibere liceat, substituimus in congruentiis propp. pro resp. unde transeunt in has quibus facile intelligitur aequivalere has Prima manifesto requirit ut sit quo valore in reliquis substituto etiam his satisfieri invenitur. Hinc colligitur, valores ipsius hos (qui prodeunt statuendo ) necessario combinandos esse cum valoribus ipsius his resp, ita ut omnino quatuor solutiones habeantur
✳✳✳
His disquisitionibus, per quas sectionis propositum iam absolutum est, adhuc quasdam propositiones similibus principiis innixas adiungimus, quibus in sequentibus frequenter opus erit.
Theoremata varia.
38.
Problema. Invenire, quot numeri positivi dentur numero positivo dato minores simulque ad ipsum primi.
Designemus brevitatis gratia multitudinem numerorum positivorum ad numerum datum primorum ipsoque minorum per praefixum characterem Quaeritur itaque
- Quando est primus, manifestum est, omnes numeros ab usque ad ad primos esse; quare in hoc casu erit
- Quando est numeri primi potestas puta omnes numeri per divisibiles ad non erunt primi, reliqui erunt. Quamobrem de numeris hi sunt reiiciendi: remanent igitur sive Hinc
- Reliqui casus facile ad hos reducuntur ope sequentis propositionis: Si in factores inter se primos est resolutus, erit quae ita demonstratur. Sint numeri ad primi ipsoque minores quorum itaque multitudo Similiter sint numeri ad respective primi ipsisque minores quorum multitudo Iam constat omnes numeros ad productum primos etiam ad factores singulos primos fore et vice versa (art. 19); porro omnes numeros, qui horum alicui sint congrui, secundum modulum ad primos fore et vice versa, similiterque de Quaestio itaque huc reducta est: determinare quot dentur numeri infra qui secundum modulum alicui numerorum secundum alicui ex his sint congrui. Sed ex art. 32 sequitur, omnes numeros, secundum singulos modulos residua determinata dantes, congruos secundum eorum productum fore, adeoque infra unicum tantum dari, secundum singulos residuis datis congruum. Quare numerus quaesitus aequalis erit numero combinationum singulorum numerorum cum singulis atque Hunc vero esse ex theoria combinationum constat. Q.E.D.
Iam quomodo hoc ad casum de quo agimus applicandum sit, facile intelligitur. Resolvatur in factores suos primos sive reducatur ad formam designantibus numeros primos diversos. Tum erit seu concinnius
Exempl. Sit adeoque Numeri hi ad 60 primi sunt
Solutio prima huius problematis exstat in commentatione ill. Euleri, theoremata arithmetica nova methodo demonstrata, Comm. nov. Ac. Petrop. VIII p. 74. Demonstratio postea repetita est in alia diss. Speculationes circa quasdam insignes proprietates numerorum, Acta Petrop. VIII p. 17.
39.
Si characteris significatio ita determinatur, ut exprimat multitudinem numerorum ad primorum ipsoque non maiorum, perspicuum est, fore non amplius sed in omnibus reliquis casibus nihil hinc immutari. Hancce definitionem adoptantes sequens habebimus theorema.
Si sunt omnes divisores ipsius (unitate et ipso non exclusis), erit
Ex. sit tum erit
Demonstratio. Multiplicentur omnes numeri ad primi ipsoque non maiores per similiter omnes ad primi per habebunturque numeri, omnes ipso non maiores. At
- omnes hi numeri erunt inaequales. Omnes enim eos, qui ex eodem ipsius divisore sint generati, inaequales fore, per se clarum. Si vero e divisoribus diversis numerisque ad istos respective primis aequales prodiissent, i.e. si esset sequeretur Ponatur (id quod licet). Quoniam ad est primus, atque numerum metitur, etiam ipsum metietur, maior minorem. Q.E.A.
- inter hos numeros, omnes hi invenientur. Sit numerus quicunque ipsum non superans maxima numerorum communis mensura eritque divisor ipsius ad quem primus. Manifesto hinc numerus inter eos invenietur qui ex divisore prodierunt.
- Hinc colligitur horum numerorum multitudinem esse quare
40.
Si maximus numerorum divisor communis numeri ita determinari possunt, ut sit
Dem. Consideremus primo duos tantum numeros sitque horum divisor maximus communis Tum congruentia erit resolubilis (art. 30). Sit radix ponaturque Tum erit uti desiderabatur.
Accedente numero tertio sit maximus divisor communis numerorum determinenturque numeri it ut sit unde erit
Manifesto autem est divisor communis numerorum et quidem maximus, si enim extaret maior foret Factum est itaque quod propositum fuerat, dum statuimus
Simili modo procedi potest, quotcunque alii numeri accedant.
Si itaque numeri divisorem communem non habent, patet fieri posse
41.
Si est numerus primus atque habentur res, inter quas quotcunque aequales esse possunt, modo non omnes sint aequales: numerus permutationum harum rerum per erit divisibilis.
Ex. Quinque res decem modis diversis possunt transponi.
Demonstratio huius theorematis facile quidem ex nota permutationum theoria peti potest. Si enim inter has res sunt primo aequales nempe tum aequales nempe tum aequales nempe (ubi numeri etiam unitatem designare possunt), ita ut habeatur numerus permutationum erit Iam per se clarum est, huius fractionis numeratorem per denominatorem divisibilem esse, quoniam numerus permutationum debet esse integer: at numerator per divisibilis est, denominator vero, qui ex factoribus ipso minoribus est compositus, per non divisibilis (art. 15). Quare numerus permutationum per erit divisibilis (art. 19).
Speramus tamen fore quibus etiam sequens demonstratio haud ingrata sit futura.
Quando in duabus permutationibus rerum, e quibus compositae sunt, ordo in eo tantum discrepat, ut ea res, quae in altera primum locum occupat, aliam sedem in altera teneat, reliquae autem eodem in utraque ordine progrediuntur, eamque quae in altera ultima est, ea quae est prima, in altera excipit; permutationes similes vocemus.Si permutationes similes in circulum scriptae esse concipiuntur ita ut ultima res primae fiat contigua, nulla omnino erit discrepantia, quoniam nullus locus primus aut ultimus vocari poterit.
Ita in ex. nostro permutationes et similes erunt, quoniam res quae in priori primum secundum etc. locum occupant, in posteriori loco tertio quarto etc. eodem ordine sunt collocatae.
Iam quoniam quaeque permutatio ex rebus constat, patet cuivis similes adinveniri posse, si ea res quae prima fuerat, ad secundum, tertium etc. locum promoveatur. Quarum si nullae identicae esse possunt manifestum est, omnium permutationum numerum per divisibilem evadere, quippe qui vicibus maior sit quam numerus omnium permutationum dissimilium. Supponamus igitur duas permutationes quarum altera ex altera per terminorum promotionem orta sit, identicas esse sive Sit terminus qui in priori est primus, in posteriori. Erit igitur in serie posteriori terminus aequalis primo, secundo etc. unde rursus primo aequalis evadet, eademque ratione etc.; generaliterque terminus (ubi quando ipsum superat, aut series semper ab initio repeti concipienda est, aut a multiplum ipsius proxime minus rescindendum). Quamobrem si ita determinatur, ut fiat quod fieri potest quia primus, sequitur generaliter terminum aequalem esse, sive quemvis terminum sequenti, i.e. onmes terminos aequales esse contra hypothesin.
42.
Si coëfficientes duarum functionum formae omnes sunt rationales, neque vero omnes integri, productumque ex et omnes coëfficientes integri esse nequeunt.
Demonstr. Exprimantur omnes fractiones in coëfficientibus per numeros quam minimos, eligaturque ad libitum numerus primus qui aliquem aut plures ex denominatoribus harum fractionum metiatur. Ponamus, id quod licet, metiri denominatorem alicuius coëfficientis fracti in patetque si per dividatur, etiam in dari ad minimum unum coëfficientem fractum, cuius denominator implicet factorem (puta coëfficientem primum ). Iam facile perspicitur, in datum iri terminum unum, fractum, cuius denominator involvat plures dimensiones ipsius quam denominatores omnium similium praecedentium, et non pauciores quam denominatores omnium sequentium; sit hic terminus et multitudo dimensionum ipsius in denominatore ipsius Similis terminus dabitur in qui sit et multitudo dimensionum ipsius in denominatore ipsius Manifesto hic erit ad minimum His ita praeparatis, terminus producti ex et coëfficientem habebit fractum, cuius denominator dimensiones ipsius involvet, id quod ita demonstratur.
Sint termini qui in terminum praecedunt, sequentes vero similiterque in praecedant terminum termini sequantur autem termini Tum constat in producto ex coëfficientem termini fore
Pars erit fractio, quae si per numeros quam minimos exprimitur, in denominatore dimensiones ipsius involvit, reliquae autem partes si sunt fractae, in denominatore pauciores dimensiones numeri implicabunt, quoniam omnes sunt producta e binis factoribus, quorum alter non plures quam alter vero pauciores quam dimensiones ipsius implicat; vel alter non plures quam alterque pauciores quam Hinc erit formae reliquarum vero summa formae ubi positivus et a factore liberi: quare omnium summa erit cuius numerator per non divisibilis, adeoque denominator per nullam reductionem pauciores dimensiones quam obtinere potest. Hinc coëfficiens termini in producto ex erit i.e. fractio, cuius denominator dimensiones ipsius implicat. Q.E.D.
43.
Congruentia gradus cuius modulus est numerus primus ipsum non metiens, pluribus quam modis diversis solvi non potest, sive plures quam radices secundum incongruas non habet (Vid. artt. 25, 26).
Si quis neget, ponamus dari congruentias diversorum graduum quae plures quam radices habeant, sitque minimus gradus ita ut omnes similes congruentiae inferiorum graduum theoremati nostro sint consentaneae. Quod quum de primo gradu iam supra sit demonstratum (art. 26), manifestum est, fore aut aut maiorem. Admittet itaque congruentia saltem radices, quae ponamusque id quod licet omnes numeros esse positivos et minores quam omniumque minimum Iam in congruentia proposita substituatur pro transeatque inde in hanc Tum manifestum est, huic congruentiae satisfieri, si ponatur aut aut quae radices omnes erunt diversae, numerusque earum At ex eo quod est radix, sequitur, per divisibilem fore. Quare etiam haec expressio si ipsi unus ex valoribus tribuitur, qui omnes sunt et adeoque in omnibus hisce casibus etiam quae est gradus radices habet et proin theoremati nostro adversatur (patet enim facile, fore adeoque per non divisibilem, uti requiritur) licet supposuerimus, omnes congruentias inferioris gradus quam theoremati consentire. Q.E.A.
44.
Quamvis hic supposuerimus, modulum non metiri coëfficientem termini summi, tamen theorema ad hunc casum non restringitur. Si enim primus coëfficiens sive etiam aliqui sequentium per divisibiles essent, hi termini tuto reiici possent, congruentiaque tandem ad inferiorem gradum deprimeretur, ubi coëfficiens primus per non amplius foret divisibilis, siquidem non omnes coëfficientes per dividi possunt; in quo casu congruentia foret identica atque incognita prorsus indeterminata.
Theorema hoc primum ab ill. La Grange propositum atque demonstratum est (Mem. de l'Ac. de Berlin, Année 1768 p. 192). Exstat etiam in dissert. ill. Le Gendre, Recherches d'Analyse indéterminée, Hist. de l'Acad. de Paris 1785 p. 466. Ill. Euler in Nov. Comm. Ac. Petr. XVIII p. 93 demonstravit, congruentiam plures quam radices diversas habere non posse. Quae quamvis sit particularis, tamen methodus, qua vir summus usus est, omnibus congruentiis facile adaptari potest. Casum adhuc magis limitatum iam antea absolverat, Comm. nov. Ac. Petr. V 6, sed haec methodus generaliter adhiberi nequit. Infra Sect. VIII alio adhuc modo theorema demonstrabimus; at quantumvis diversae primo aspectu omnes hae methodi videri possint, periti qui comparare eas voluerint facile certiores fient, omnes eidem principio superstructas esse. Ceterum quum hoc theorema hic tantum tamquam lemma sit considerandum, neque completa expositio huc pertineat: de modulis compositis seorsim agere supersedemus.
