Sectio Quarta
De
Congruentiis Secundi Gradus.


Residua et non-residua quadratica.

94.

Theorema. Numero quocunque mm pro modulo accepto, ex numeris 0,0\text{,} 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3m1,3 … m-1\text{,} plures quam 12m+1,\frac 12 m + 1\text{,} quando mm est par, sive plures quam 12m+12\frac 12 m + \frac 12 quando mm est impar, quadrato congrui fieri non possunt.

Dem. Quoniam numerorum congruorum quadrata sunt congrua: quivis numerus, qui ulli quadrato congruus fieri potest, etiam quadrato alicui cuius radix <m< m congruus erit. Sufficit itaque residua minima quadratorum 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 9(m1)29 … (m-1)^2 considerare. At facile perspicitur, esse (m1)21,(m-1)^2 ≡ 1\text{,} (m2)222,(m-2)^2 ≡ 2^2\text{,} (m3)232etc.(m-3)^2 ≡ 3^2 \operatorname{etc.} Hinc etiam, quando mm est par, quadratorum (12m1)2(\frac 12 m - 1)^2 et (12m+1)2,(\frac 12 m + 1)^2\text{,} (12m12)2(\frac 12 m - \frac 12)^2 et (12m+12)2etc.(\frac 12 m + \frac 12)^2 \operatorname{etc.} residua minima eadem erunt: quando vero mm est impar, quadrata (12m12)2(\frac 12 m - \frac 12)^2 et (12m+12)2,(\frac 12 m + \frac 12)^2\text{,} (12m32)2(\frac 12 m - \frac 32)^2 et (12m+32)2etc.(\frac 12 m + \frac 32)^2 \operatorname{etc.} erunt congrua. Unde palam est, alios numeros, quam qui alicui ex quadratis 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 9(12m)29 … (\frac 12m)^2 congrui sint, quadrato congruos fieri non posse, quando mm par; quando vero impar, quemvis numerum, qui ulli quadrato sit congruus, alicui ex his 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 9(12m12)29 … (\frac 12m - \frac 12)^2 necessario congruum esse. Quare dabuntur ad summum in priori casu (12m+1)(\frac 12m+1) residua minima diversa, in posteriori 12m+12.\frac 12m + \frac 12\text{.} Q.E.D.

Exemplum. Secundum modulum 1313 quadratorum numerorum 0,0\text{,} 1,1\text{,} 2,2\text{,} 363 … 6 residua minima inveniuntur 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 9,9\text{,} 3,3\text{,} 12,12\text{,} 10,10\text{,} post haec vero eadem ordine inverso recurrunt 10,10\text{,} 12,12\text{,} 3etc.3 \operatorname{etc.} Quare numerus quisque, nulli ex istis residuis congruus, sive qui alicui ex his est congruus, 2,2\text{,} 5,5\text{,} 6,6\text{,} 7,7\text{,} 8,8\text{,} 11,11\text{,} nulli quadrato congruus esse potest.

Secundum modulum 1515 haec inveniuntur residua 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 9,9\text{,} 1,1\text{,} 10,10\text{,} 6,6\text{,} 4,4\text{,} post quae eadem ordine inverso recurrunt. Hic igitur numerus residuorum, quae quadrato congrua fieri possunt, minor adhuc est quam 12m+12,\frac 12m+ \frac 12\text{,} quum sint 0,0\text{,} 1,1\text{,} 4,4\text{,} 6,6\text{,} 9,9\text{,} 10.10\text{.} Numeri autem 2,2\text{,} 3,3\text{,} 5,5\text{,} 7,7\text{,} 8,8\text{,} 11,11\text{,} 12,12\text{,} 13,13\text{,} 1414 et qui horum alicui sunt congrui, nulli quadrato secundum mod. 1515 congrui fieri possunt.

95.

Hinc colligitur, pro quovis modulo omnes numeros in duas classes distingui posse, quarum altera contineat numeros, qui quadrato alicui congrui fieri possint, altera eos, qui non possint. Illos appellabimus residua quadratica numeri istius quem pro modulo accepimus,Proprie quidem hic casu secundo alio sensu utimur, quam hucusque fecimus. Dicere scilicet oporteret, rr esse residuum quadrati aaaa secundum modulum mm quando raa(mod.m);r ≡ aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mum}\text{;} at brevitatis gratia in hac sectione semper rr ipsius mm residuum quadraticum vocamus neque hinc ulla ambiguitas metuenda. Expressionem enim, residuum, quando idem significat quod numerus congruus, abhinc non adhibebimus, nisi forte de residuis minimis sermo sit, ubi nullum dubium esse potest.

hos vero ipsius non-residua quadratica, sive etiam, quoties ambiguitas nulla inde oriri potest, simpliciter residua et non-residua. Ceterum palam est sufficere, si omnes numeri 0,0\text{,} 1,1\text{,} 2m12 … m-1 in classes redacti sint: numeri enim congrui ad eandem classem erunt referendi.

Etiam in hac disquisitione a modulis primis initium faciemus, quod itaque subintelligendum erit, etiamsi expressis verbis non moneatur. Numerus primus 22 autem excludendus, sive numeri primi impares tantum considerandi.

Quoties modulus est numerus primus, multitudo residuarum ipso minorum multitudini non-residuorum aequalis.

96.

Numero primo pp pro modulo accepto, numerorum 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 semissis erunt residua quadratica, reliqui non-residua, i.e. dabuntur 12(p1)\frac 12(p-1) residua totidemque non-residua.

Facile enim probatur, omnia quadrata 1,1\text{,} 4,4\text{,} 914(p1)29 … \frac 14(p-1)^2 esse incongrua. Scilicet si fieri posset rrrr(mod.p)rr ≡ r'r' \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} atque numeri r,r\text{,} rr' inaequales et non maiores quam 12(p1)\frac 12(p-1) posito r>rr>r' i.q. licet, fieret (rr)(r+r)(r-r')(r+r') positivus et per pp divisibilis. At uterque factor rr,r-r'\text{,} et r+rr+r' ipso pp est minor, quare suppositio consistere nequit (art. 13). Habentur itaque 12(p1)\frac 12(p-1) residua quadratica inter hos numeros 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 contenta; plura vero inter ipsos esse nequeunt, quia accedente residuo 00 prodeunt 12(p+1),\frac 12(p+1)\text{,} quem numerum omnium residuorum multitudo superare nequit. Quare reliqui numeri erunt non-residua horumque multitudo =12(p1).=\frac 12(p-1)\text{.}

Quum cifra semper sit residuum, hanc numerosque per modulum divisibiles ab investigationibus his excludimus, quia hic casus per se est clarus, theorematumque concinnitatem tantum turbaret. Ex eadem caussa etiam modulum 22 exclusimus.

97.

Quum plura quae in hac Sect. exponemus etiam ex principiis Sect. praec. derivari possint, neque inutile sit, eandem veritatem per methodos diversas perscrutari, hunc nexum ostendemus. Facile vero intelligitur, omnes numeros quadrato congruos, indices pares habere, eos contra, qui quadrato nullo modo congrui fieri possint, impares. Quia vero p1p-1 est numerus par, tot indices pares erunt quot impares, scilicet 12(p1),\frac 12(p-1)\text{,} totidemque tum residua tum non-residua dabuntur.

Exempla. Pro modulis sunt residua 31.51,4.71,2,4.111,3,4,5,9.131,3,4,9,10,12.171,2,4,8,9,13,15,16.etc.\begin{alignedat}{1} 3 &… 1. \\ 5 &… 1, 4. \\ 7 &… 1, 2, 4. \\ 11 &… 1, 3, 4, 5, 9. \\ 13 &… 1, 3, 4, 9, 10, 12. \\ 17 &… 1, 2, 4, 8, 9, 13, 15, 16. \\ &\operatorname{etc.} \end{alignedat} reliqui vero numeri his modulis minores, non-residua.

Quaestio, utrum numerus compositus residuum numeri primi dati sit an non-residuum, ab indole factorum pendet.

98.

Theorema. Productum e duobus residuis quadraticis numeri primi p,p\text{,} est residuum; productum e residuo in non-residuum, est non-residuum; denique productum e duobus non-residuis, residuum.

Demonstr. I. Sint A,A\text{,} BB residua e quadratis aa,aa\text{,} bbbb oriunda sive Aaa,A≡ aa\text{,} Bbb,B≡ bb\text{,} eritque productum ABAB quadrato numeri abab congruum i.e. residuum.

II. Quando AA est residuum, puta aa,≡ aa\text{,} BB vero non-residuum, ABAB erit non-residuum. Ponatur enim si fieri potest, ABkk,AB ≡ kk\text{,} sitque valor expressionis ka(mod.p)b;\frac ka \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} ≡ b\text{;} erit itaque aaBaabb,aaB ≡ aabb\text{,} unde Bbb,B ≡ bb\text{,} i.e. BB residuum contra hyp.

Aliter. Multiplicentur omnes numeri, qui inter hos 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 sunt residua (quorum multitudo =12(p1)= \frac 12(p-1)), per AA omniaque producta erunt residua quadratica, et quidem erunt omnia incongrua. Iam si non-residuum BB per AA multiplicatur, productum nulli productorum quae iam habentur congruum erit; quare si residuum esset, haberentur 12(p+1)\frac 12(p+1) residua incongrua, inter quae nondum est residuum 0,0\text{,} contra art. 96.

III. Sint A,A\text{,} BB non-residua. Multiplicentur omnes numeri, qui inter hos 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 sunt residua, per A,A\text{,} habebunturque 12(p1)\frac 12(p-1) non-residua inter se incongrua (II); iam productum ABAB nulli illorum congruum esse potest; quodsi igitur esset non-residuum, haberentur 12(p+1)\frac 12(p+1) non-residua inter se incongrua, contra art. 96. Quare productum etc. Q.E.D.

Facilius adhuc haec theoremata e principiis sect. praec. derivantur. Quia enim residuorum indices semper sunt pares, non-residuorum vero impares, index producti e duobus residuis vel non-residuis erit par, adeoque productum ipsum, residuum. Contra index producti e residuo in non-residuum erit impar adeoque productum ipsum non-residuum.

Utraque demonstrandi methodus etiam pro his theorematibus adhiberi potest: Expressionis ab(mod.p)\frac ab \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} valor erit residuum, quando numeri a,a\text{,} bb simul sunt residua, vel simul non-residua; contra autem erit non-residuum, quando numerorum a,a\text{,} bb alter est residuum alter non-residuum. Possunt etiam ex conversione theorr. praecc. obtineri.

99.

Generaliter, productum ex quotcunque factoribus est residuum tum quando omnes sunt residua, tum quando non-residuorum, quae inter eos occurrunt, multitudo est par; quando vero multitudo non-residuorum quae inter factores reperiuntur, est impar, productum erit non-residuum. Facile itaque diiudicari potest, utrum numerus compositus sit residuum necne, si modo, quid sint singuli ipsius factores constet. Quamobrem in tabula II numeros primos tantummodo recepimus. Oeconomia huius tabulae haec est. In margine positi sunt moduli,Quomodo etiam modulis compositis carere possimus, mox docebimus.

in facie vero numeri primi successivi; quando ex his aliquis fuit residuum moduli alicuius, in spatio utrique respondente lineola collocata est, quando vero numerus primus fuit non-residuum moduli, spatium respondens vacuum mansit.

De modulis, qui sunt numeri compositi.

100.

Antequam ad difficiliora progrediamur, quaedam de modulis non primis adiicienda sunt.

Si numeri primi p,p\text{,} potestas aliqua pnp^n pro modulo assumitur (ubi pp non esse 22 supponimus), omnium numerorum per pp non divisibilium moduloque minorum altera semissis erunt residua, altera non-residua, i.e. utrorumque multitudo 12(p1)pn1.\frac 12(p-1)p^{n-1}\text{.}

Si enim rr est residuum: quadrato alicui congruus erit, cuius radix moduli dimidium non superat, vid. art. 94. Iam facile perspicitur, dari 12(p1)pn1\frac 12(p-1)p^{n-1} numeros per pp non divisibiles modulique semisse minoribus; superest itaque ut demonstretur, omnium horum numerorum quadrata incongrua esse, sive residua quadratica diversa suppeditare. Quodsi duorum numerorum a,a\text{,} bb per pp non divisibilium modulique semisse minorum quadrata essent congrua, foret aabbaa-bb sive (ab)(a+b)(a-b)(a+b) per pnp^n divisibilis (posito i.q. licet a>ba>b). Hoc vero fieri non potest, nisi vel alter numerorum ab,a-b\text{,} a+ba+b per pnp^n fuerit divisibilis, quod fieri nequit, quoniam uterque <pn,<p^n\text{,} vel alter per pmp^m alter vero per pnm,p^{n-m}\text{,} i.e. uterque per p.p\text{.} Sed etiam hoc fieri nequit. Manifesto enim etiam summa et differentia 2a2a et 2b2b per pp foret divisibilis adeoque etiam aa et bb contra hyp.— Hinc tandem colligitur inter numeros per pp non divisibiles moduloque minores 12(p1)pn\frac 12(p-1)p^n residua dari, reliquos quorum multitudo aeque magna, esse non-residua Q.E.D.— Potest etiam theorema hoc ex consideratione indicum derivari simili modo ut art. 97.

101.

Quivis numerus per pp non divisibilis, qui ipsius pp est residuum, erit residuum etiam ipsius pn;p^n\text{;} qui vero ipsius pp est non-residuum, etiam ipsius pnp^n non-residuum erit.

Pars posterior huius propositionis per se est manifesta. Si itaque prior falsa esset, inter numeros ipso pnp^n minores simulque per pp non divisibiles plures forent residua ipsius pp quam ipsius pn,p^n\text{,} i.e. plures quam 12pn1(p1).\frac 12p^{n-1}(p-1)\text{.} Nullo vero negotio perspici poterit, multitudinem residuorum numeri pp inter illos numeros esse praecise =12pn1(p1).= \frac 12p^{n-1}(p-1)\text{.}

Aeque facile est, quadratum reipsa invenire, quod secundum modulum pnp^n residuo dato sit congruum, si quadratum huic residuo secundum modulum pp congruum habetur.

Scilicet si quadratum habetur, aa,aa\text{,} quod residuo dato AA secundum modulum pμp^μ est congruum, deducitur inde quadratum ipsi AA secundum modulum pνp^ν congruum (ubi ν>μν > μ et == vel <2μ<2μ supponitur) sequenti modo. Ponatur radix quadrati quaesiti =±a+xpμ,= ±a+xp^μ\text{,} quam formam eam habere debere facile perspicitur; debetque esse aa±2axpμ+xxp2μA(mod.pν)aa ± 2axp^μ+xxp^{2μ} ≡ A \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^ν} sive propter 2μ>ν,2μ>ν\text{,} Aaa±2axpμ(mod.pν).A-aa ≡ ±2axp^μ \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^ν}\text{.} Sit Aaa=pμd,A-aa = p^μd\text{,} eritque xx valor expressionis ±d2a(mod.pνμ),± \frac d{2a} \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^{ν-μ}}\text{,} quae huic ±Aaa2apμ(mod.pν)± \frac{A-aa}{2ap^μ} \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^ν} aequivalet.

Dato igitur quadrato ipsi AA secundum pp congruo, deducitur inde quadratum ipsi AA secundum modulum p2p^2 congruum; hinc ad modulum p4,p^4\text{,} hinc ad p8etc.p^8 \operatorname{etc.} ascendi poterit.

Ex. Proposito residuo 6,6\text{,} quod secundum modulum 55 quadrato 11 congruum, invenitur quadratum 929^2 cui secundum 2525 est congruum, 16216^2 cui secundum 125125 congruum etc.

102.

Quod vero attinet ad numeros per pp divisibiles, patet, eorum quadrata per pppp fore divisibilia, adeoque omnes numeros per pp quidem divisibiles, neque vero per pp,pp\text{,} ipsius pnp^n fore non-residua. Generaliter vero, si proponitur numerus pkAp^kA ubi AA per pp non est divisibilis, hi casus erunt distinguendi:

  1. Quando k=k = vel >n,>n\text{,} erit pkA0(mod.pn),p^kA ≡ 0 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^n}\text{,} i.e. residuum.
  2. Quando k<nk<n atque impar, erit pkAp^kA non-residuum.

    Si enim esset pkA=p2κ+1Ass(mod.pn),p^kA = p^{2κ+1}A ≡ ss \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^n}\text{,} ssss per p2κ+1p^{2κ+1} divisibilis esset, id quod aliter fieri nequit, quam si fuerit ss per pκ+1p^{κ+1} divisibilis. Tunc vero ssss etiam per p2κ+2p^{2κ+2} divisibilis, adeoque etiam (quia 2κ+22κ+2 certo non maior quam nn) pkAp^kA i.e. p2κ+1A;p^{2κ+1}A\text{;} sive AA per p,p\text{,} contra hyp.

  3. Quando k<nk<n atque par. Tum pkAp^kA erit residuum vel non-residuum ipsius pn,p^n\text{,} prout AA est residuum vel non-residuum ipsius p.p\text{.} Quando enim AA est residuum ipsius p,p\text{,} erit etiam residuum ipsius pnk.p^{n-k}\text{.} Posito autem Aaa(mod.pnk)A ≡ aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^{n-k}} erit Apkaapk(mod.pn),Ap^k ≡ aap^k \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^n}\text{,} aapkaap^k vero est quadratum. Quando autem AA est non-residuum ipsius p,p\text{,} pkAp^kA residuum ipsius pnp^n esse nequit. Ponatur enim pkAaa(mod.pn),p^kA ≡ aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup^n}\text{,} eritque necessario aaaa per pkp^k divisibilis. Quotiens erit quadratum cui AA secundum modulum pnkp^{n-k} adeoque etiam secundum modulum pp congruus, i.e. AA erit residuum ipsius pp contra hyp.

103.

Quoniam casum p=2p=2 exclusimus, de hoc adhuc quaedam dicenda. Quando numerus 22 est modulus, numerus quicunque erit residuum, non-residua nulla erunt. Quando vero 44 est modulus, omnes numeri impares formae 4k+14k+1 erunt residua, omnes vero formae 4k+34k+3 non-residua. Tandem quando 88 aut altior potestas numeri 22 est modulus, omnes numeri impares formae 8k+18k+1 erunt residua, reliqui vero, seu ii qui sunt formarum 8k+3,8k+3\text{,} 8k+5,8k+5\text{,} 8k+7,8k+7\text{,} erunt non-residua. Pars posterior huius propositionis inde clara, quod quadratum cuiusvis numeri imparis, sive sit formae 4k+1,4k+1\text{,} sive formae 4k1,4k-1\text{,} fit formae 8k+1.8k+1\text{.} Priorem ita probamus.

  1. Si duorum numerorum vel summa vel differentia per 2n12^{n-1} est divisibilis, numerorum quadrata erunt congrua secundum modulum 2n.2^n\text{.} Si enim alter ponitur =a,=a\text{,} erit alter formae 2n1h±a,2^{n-1}h ± a\text{,} cuius quadratum invenitur aa(mod.2n).≡ aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2^n}\text{.}

  2. Quivis numerus impar, qui ipsius 2n2^n est residuum quadraticum, congruus erit quadrato alicui, cuius radix est numerus impar et <2n2.< 2^{n-2}\text{.} Sit enim quadratum quodcunque, cui numerus ille congruus, aaaa atque numerus a±α(mod.2n2)a ≡ ± α \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2^{n-2}} ita ut αα moduli semissem non superet (art. 4), eritque aaαα.aa ≡ αα\text{.} Quare etiam numerus propositus erit αα.≡ αα\text{.} Manifesto vero tum aa tum αα erunt impares atque α<2n2.α < 2^{n-2}\text{.}

  3. Omnium numerorum imparium ipso 2n22^{n-2} minorum quadrata secundum 2n2^n incongrua erunt. Sint enim duo tales numeri rr et s,s\text{,} quorum quadrata si secundum 2n2^n essent congrua, foret (rs)(r+s)(r-s)(r+s) per 2n2^n divisibilis (posito r>sr>s). Facile vero perspicitur numeros rs,r-s\text{,} r+sr+s simul per 44 divisibiles esse non posse, quare si alter tantummodo per 22 est divisibilis, alter, ut productum per 2n2^n divisibilis fieret, per 2n2^n divisibilis esse deberet, Q.E.A. quoniam uterque <2n2.<2^{n-2}\text{.}

  4. Quodsi denique haec quadrata ad residua sua minima positiva reducuntur, habebuntur 2n32^{n-3} residua quadratica diversa modulo minora,Puta quoniam multitudo numerorum imparium infra 2n22^{n-2} est 2n3.2^{n-3}\text{.}

    quorum quodvis erit formae 8k+1.8k+1\text{.} Sed quum praecise 2n32^{n-3} numeri formae 8k+18k+1 modulo minores exstent, necessario hi omnes inter illa residua reperientur. Q.E.D.

    Ut quadratum numero dato formae 8k+18k+1 secundum modulum 2n2^n congruum inveniatur, methodus similis adhiberi potest, ut in art. 101; vid. etiam art. 88.— Denique de numeris paribus eadem valent, quae art. 102 generaliter exposuimus.

104.

Circa multitudinem valorum diversorum (i.e. secundum moduler incongruorum), quos expressio talis V=A(mod.pn)V = \sqrt[]{} A \left(\operatorname{mod.} \mkern 6mup^n\right) admittit, siquidem AA est residuum ipsius pn,p^n\text{,} facile e praecc. colliguntur haec. (Numerum pp supponimus esse primum, ut ante, et brevitatis caussa casum n=1n=1 statim includimus). I. Si AA per pp non est divisibilis, VV unum valorem habet pro p=2,p=2\text{,} n=1,n=1\text{,} puta V1;V ≡ 1\text{;} duos, quando pp est impar, nec non pro p=2,p=2\text{,} n=2,n=2\text{,} puta ponendo unum v,≡ v\text{,} alter erit v;≡ -v\text{;} quatuor pro p=2,p=2\text{,} n>2,n>2\text{,} scilicet ponendo unum v,≡ v\text{,} reliqui erunt v,≡ -v\text{,} 2n1+v,2^{n-1}+v\text{,} 2n1v.2^{n-1}-v\text{.} II. Si AA per pp divisibilis est, neque vero per pn,p^n\text{,} sit potestas altissima ipsius pp ipsum AA metiens p2μp^{2μ} (manifesto enim ipsius exponens par esse debebit) atque A=ap2μ.A = ap^{2μ}\text{.} Tunc patet, omnes valores ipsius VV per pμp^μ divisibiles esse, et quotientes e divisione ortos fieri valores expr. V=a(mod.pn2μ);V' = \sqrt[]{} a \left(\operatorname{mod.} \mkern 6mup^{n-2μ}\right)\text{;} hinc omnes valores diversi ipsius VV prodibunt, multiplicando omnes valores expr. VV' inter 00 et pnμp^{n-μ} sitos per pμ;p^μ\text{;} quare illi exhibebuntur per vpμ,vpμ+pnμ,vpμ+2pnμvpμ+(pμ1)pnμvp^μ,\quad vp^μ+p^{n-μ},\quad vp^μ+2p^{n-μ} … vp^μ+(p^μ-1)p^{n-μ} si vv indefinite omnes valores diversos expr. VV' exprimit, ita ut illorum multitudo fiat pμ,p^μ\text{,} 2pμ2p^μ vel 4pμ,4p^μ\text{,} prout multitudo horum (per casum I) est 1,1\text{,} 22 vel 4.4\text{.} III. Si AA per pnp^n divisibilis est, facile perspicietur, statuendo n=2mn=2m vel =2m1,=2m-1\text{,} prout par est vel impar, omnes numeros per pmp^m divisibiles, neque ullos alios, esse valores ipsius V;V\text{;} quare omnes valores diversi hi erunt 0,0\text{,} pn,p^n\text{,} 2pm(pnm1)pm2p^m … (p^{n-m}-1)p^m quorum multitudo pnm.p^{n-m}\text{.}

105.

Superest casus, ubi modulus mm e pluribus numeris primis compositus est. Sit m=abc,m=abc…\text{,} designantibus a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} numeros primos diversos aut primorum diversorum potestates, patetque statim, si nn sit residuum ipsius m,m\text{,} fore etiam nn residuum singulorum a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.,c \operatorname{etc.}\text{,} adeoque nn certo non-residuum ipsius mm esse, si fuerit NR. ullius e numeris a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c\operatorname{etc.} Vice versa autem, si nn singulorum a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} residuum est, etiam residuum producti mm erit. Supponendo enim, nA2,n ≡ A^2\text{,} B2,B^2\text{,} C2etc.C^2 \operatorname{etc.} sec. mod. a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} resp., patet, si numerus NN ipsis A,A\text{,} B,B\text{,} Cetc.C \operatorname{etc.} sec. mod. a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} resp. congruus eruatur (art. 32), fore nNNn ≡ NN secundum omnes hos modulos adeoque etiam secundum productum m.m\text{.}— Quum facile perspiciatur, hoc modo e combinatione cuiusvis valoris ipsius AA sive expr. n(mod.a)\sqrt[]{} n \left(\operatorname{mod.} \mkern 6mua\right) cum quovis valore ipsius BB cum quovis valore ipsius Cetc.C \operatorname{etc.} oriri valorem ipsius NN sive expr. n(mod.m),\sqrt[]{} n \left(\operatorname{mod.} \mkern 6mum\right)\text{,} nec non e combinationibus diversis produci diversos N,N\text{,} et e cunctis cunctos: multitudo omnium valorum diversorum ipsius NN aequalis erit producto e multitudinibus valorum ipsorum A,A\text{,} B,B\text{,} Cetc.C \operatorname{etc.} quas determinare in art. praec. docuimus.— Porro manifestum est, si unus valor expressionis n(mod.m)\sqrt[]{} n \left(\operatorname{mod.} \mkern 6mum\right) sive ipsius NN fuerit notus, hunc simul fore valorem omnium A,A\text{,} B,B\text{,} Cetc.;C \operatorname{etc.}\text{;} et quum hinc per art. praec. omnes reliqui valores harum quantitatum deduci possint, facile sequitur, ex uno valore ipsius NN omnes reliquos obtineri posse.

Ex. Sit modulus 315,315\text{,} cuius residuum an non-residuum sit 46,46\text{,} quaeritur. Divisores primi numeri 315315 sunt 3,3\text{,} 5,5\text{,} 7,7\text{,} atque numerus 4646 residuum cuiusvis eorum, quare etiam ipsius 315315 erit residuum. Porro, quia 461,46 ≡ 1\text{,} et 64(mod.9);≡ 64 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu9}\text{;} 1≡ 1 et 16(mod.5);≡ 16 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu5}\text{;} 4≡ 4 et 25(mod.7),≡ 25 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu7}\text{,} inveniuntur radices quadratorum, quibus 4646 secundum modulum 315315 congruus. 19,19\text{,} 26,26\text{,} 44,44\text{,} 89,89\text{,} 226,226\text{,} 271,271\text{,} 289,289\text{,} 296.296\text{.}

Criterium generale, utrum numerus datus numeri primi dati residuum sit an non-residuum.

106.

Ex praecedentibus colligitur, si tantummodo semper dignosci possit, utrum numerus primus datus numeri primi dati residuum sit an non-residuum, omnes reliquos casus ad hunc reduci posse. Pro illo itaque casu criteria certa omni studio nobis erunt indaganda. Antequam autem hanc perquisitionem aggrediamur, criterium quoddam exhibemus ex Sect. praec. petitum, quod quamvis in praxi nullum fere usum habeat, tamen propter simplicitatem atque generalitatem memoratu dignum est.

Numerus quicunque AA per numerum primum 2m+12m+1 non divisibilis, huius primi residuum est vel non-residuum, prout Am+1A^m ≡ +1 vel 1(mod.2m+1).≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2m+1}\text{.}

Sit enim pro modulo 2m+12m+1 in systemate quocunque numeri AA index a,a\text{,} eritque aa par, quando AA est residuum ipsius 2m+1,2m+1\text{,} impar vero quando AA non-residuum. At numeri AmA^m index erit ma,ma\text{,} i.e. 0≡ 0 wel m(mod.2m),≡ m \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2m}\text{,} prout aa par vel impar. Hinc denique AmA^m in priori casu erit +1,≡ +1\text{,} in posteriori vero 1(mod.2m+1).≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2m+1}\text{.} V. artt. 57, 62.

Ex. 33 ipsius 1313 est residuum quia 361(mod.13),3^6 ≡ 1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu13}\text{,} 22 vero ipsius 1313 non-residuum, quoniam 261(mod.13).2^6 ≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu13}\text{.}

At quoties numeri examinandi mediocriter sunt magni, hoc criterium ob calculi immensitatem prorsus inutile erit.

Disquisitiones de numeris primis quorum residua aut non-residua sint numeri dati.

107.

Facillimum quidem est, proposito modulo, omnes assignare numeros, qui ipsius residua sunt vel non-residua. Scilicet si ille numerus ponitur =m,=m\text{,} determinari debent quadrata, quorum radices semissem ipsius mm non superant, sive etiam numeri his quadratis secundum mm congrui (ad praxin methodi adhuc expeditiores dantur), tuncque omnes numeri horum alicui secundum mm congrui, erunt residua ipsius m,m\text{,} omnes autem numeri nulli istorum congrui erunt non-residua.— At quaestio inversa, proposito numero aliquo, assignare omnes numeros, quorum ille sit residuum vel non-residuum, multo altioris est indaginis. Hoc itaque problema, a cuius solutione illud quod in art. praec. nobis proposuimus pendet, in sequentibus perscrutabimur, a casibus simplicissimis inchoantes.

Residuum 1-1

108.

Theorema. Omnium numerorum primorum formae 4n+1,4n+1\text{,} 1-1 est residuum quadraticum, omnium vero numerorum primorum formae 4n+3,4n+3\text{,} non-residuum.

Ex. 1-1 est residuum numerorum 5,5\text{,} 13,13\text{,} 17,17\text{,} 29,29\text{,} 37,37\text{,} 41,41\text{,} 53,53\text{,} 61,61\text{,} 73,73\text{,} 89,89\text{,} 97etc.,97 \operatorname{etc.}\text{,} e quadratis numerorum 2,2\text{,} 5,5\text{,} 4,4\text{,} 12,12\text{,} 6,6\text{,} 9,9\text{,} 23,23\text{,} 11,11\text{,} 27,27\text{,} 34,34\text{,} 22etc.22 \operatorname{etc.} respective oriundum; contra non-residuum est numerorum 3,3\text{,} 7,7\text{,} 11,11\text{,} 19,19\text{,} 23,23\text{,} 31,31\text{,} 43,43\text{,} 47,47\text{,} 59,59\text{,} 67,67\text{,} 71,71\text{,} 79,79\text{,} 83etc.83 \operatorname{etc.}

Mentionem huius theor. iam in art. 64 fecimus. Demonstratio vero facile ex art. 106 petitur. Etenim pro numero primo formae 4n+14n+1 est (1)2n1,(-1)^{2n} ≡ 1\text{,} pro numero autem formae 4n+34n+3 habetur (1)2n+11.(-1)^{2n+1} ≡ -1\text{.} Convenit haec demonstratio cum ea quam l.c. tradidimus. Sed propter theorematis elegantiam atque utilitatem non superfluum erit, alio adhuc modo idem ostendisse.

109.

Designemus complexum omnium residuorum numeri primi p,p\text{,} quae ipso pp sunt minora, excluso residuo 0,0\text{,} per literam C,C\text{,} et quoniam horum residuorum multitudo semper =p12,=\frac{p-1}2\text{,} manifestum est, eam fore parem, quoties pp sit formae 4n+1,4n+1\text{,} imparem vero, quoties pp sit formae 4n+3.4n+3\text{.} Dicantur, ad instar art. 77, ubi de numeris in genere agebatur, residua socia talia, quorum productum 1(mod.p);≡ 1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{;} manifesto enim si rr est residuum, etiam 1r(mod.p)\frac 1r \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} residuum erit. Et quoniam idem residuum plura socia inter residua CC habere nequit, patet, omnia residua CC in classes distribui posse, quarum quaevis bina residua socia contineat. Iam perspicuum est, si nullum residuum daretur, quod sibi ipsi esset socium, i.e. si quaevis classis bina residua inaequalia contineret, omnium residuorum numerum fore duplum numeri omnium classium; quodsi vero aliqua dantur residua sibi ipsis socia i.e. aliquae classes, quae unicum tantum residuum aut, si quis malit, idem residuum bis continent, posita harum classium multitudine =a,=a\text{,} reliquarumque multitudine =b;=b\text{;} erit omnium residuorum CC numerus =a+2b.=a+2b\text{.} Quare quando pp est formae 4n+1,4n+1\text{,} erit aa numerus par; quando autem pp est formae 4n+3,4n+3\text{,} erit aa impar. At numeri ipso pp minores alii, quam 11 et p1,p-1\text{,} sibi ipsis socii esse nequeunt (vid. art. 77); priorque 11 certo inter residua occurrit; unde in priori casu p1p-1 (seu quod hic idem valet, 1-1) debet esse residuum, in posteriori vero non-residuum; alias enim in illo casu foret a=1,a=1\text{,} in hoc autem =2,=2\text{,} quod fieri nequit.

110.

Etiam haec demonstratio ill. Eulero debetur, qui et priorem primus invenit V. Opusc. Anal. T. I. p. 135.— Facile quisquis videbit eam similibus principiis innixam esse, ut demonstratio nostra secunda theor. Wilsoniani art. 77. Si vero hoc theorema supponere velimus, facilius adhuc demonstratio exhiberi poterit. Scilicet inter numeros 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 erunt p12\frac{p-1}2 residua quadratica ipsius pp totidemque non-residua; quare non-residuorum multitudo erit par, quando pp est formae 4n+1;4n+1\text{;} impar quando pp est formae 4n+3.4n+3\text{.} Hinc productum ex omnibus numeris 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p13 … p-1 in priori casu erit residuum, in posteriori non-residuum (art. 99). At productum hoc semper 1(mod.p);≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{;} adeoque etiam 1-1 in priori casu residuum, in posteriori non-residuum erit.

111.

Si itaque rr est residuum numeri alicuius primi formae 4n+1,4n+1\text{,} etiam r-r huius primi residuum erit; omnia autem talis numeri non-residua, etiam signo contrario sumta non-residua manebunt.Quando igitur de numero quocunque loquemur quatenus numeri formae 4n+14n+1 residuum vel non-residuum est, ipsius signum omnino negligere sive etiam signum anceps ±± ipsi tribuere poterimus.

Contrarium evenit pro numeris primis formae 4n+3,4n+3\text{,} quorum residua quando signum mutatur, non-residua fiunt et vice versa, vid. art. 98.

Ceterum facile ex praecedentibus derivatur regula generalis: 1-1 est residuum omnium numerorum, qui neque per 44 neque per ullum numerum primum formae 4n+34n+3 dividi possunt; omnium reliquorum non-residuum. V. artt. 103 et 105.

Residua +2+2 et 2-2

112.

Progredimur ad residua +2+2 et 2.-2\text{.}

Si ex tabula II colligimus omnes numeros primos quorum residuum est +2,+2\text{,} hos habebimus: 7,7\text{,} 17,17\text{,} 23,23\text{,} 31,31\text{,} 41,41\text{,} 47,47\text{,} 71,71\text{,} 73,73\text{,} 79.79\text{.} 89,89\text{,} 97.97\text{.} Facile autem animadvertitur, inter hos numeros nullos inveniri formarum 8n+38n+3 et 8n+5.8n+5\text{.}

Videamus itaque, num haec inductio ad certitudinem evehi possit.

Primum observamus, quemvis numerum compositum formae 8n+38n+3 vel 8n+58n+5 necessario factorem primum alterutrius formae 8n+38n+3 vel 8n+5,8n+5\text{,} involvere; manifesto enim e solis numeris primis formarum 8n+1,8n+1\text{,} 8n+7,8n+7\text{,} alii numeri quam qui sunt formae 8n+18n+1 vel 8n+7,8n+7\text{,} componi nequeunt. Quodsi itaque inductio nostra generaliter est vera, nullus omnino numerus formae 8n+3,8n+3\text{,} 8n+58n+5 dabitur, cuius residuum +2;+2\text{;} sicque nullus certe numerus huius formae infra 100100 exstat, cuius residuum sit +2.+2\text{.} Si autem ultra hunc limitem tales numeri reperirentur, ponamus minimum omnium =t.=t\text{.} Erit itaque tt vel formae 8n+38n+3 vel 8n+5;8n+5\text{;} +2+2 ipsius residuum erit, onmium autem numerorum similium minorum non-residuum. Ponatur 2aa(mod.t)2 ≡ aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mut} poteritque aa ita semper accipi, ut sit impar simulque <t,<t\text{,} (habebit enim aa ad minimum duos valores positivos ipso tt minores quorum summa =t,=t\text{,} quorumque adeo alter par alter impar v. artt. 104. 105). Quo facto sit aa=2+tu,aa=2+tu\text{,} sive tu=aa2tu=aa-2 eritque aaaa formae 8n+1,8n+1\text{,} tutu igitur formae 8n18n-1 adeoque uu formae 8n+38n+3 vel 8n+5,8n+5\text{,} prout tt est formae posterioris vel prioris. At ex aequatione aa=2+tuaa=2+tu sequitur, etiam 2=aa(mod.u)2 = aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6muu} i.e. 22 etiam ipsius uu residuum fore. Facile vero perspicitur, esse u<t,u<t\text{,} quare tt non est minimus numerus inductioni nostrae contrarius contra hyp. Unde manifesto sequitur id quod per inductionem inveneramus, generaliter verum esse.

Combinando haec cum prop. art. 111 sequentia theoremata nanciscimur.

  1. Numerorum omnium primorum formae 8n+3,8n+3\text{,} +2+2 erit non-residuum, 2-2 vero residuum.

  2. Numerorum omnium primorum formae 8n+58n+5 tum +2+2 tum 2-2 erunt non-residua.

113.

Per similem inductionem ex tab. II inveniuntur numeri primi, quorum residuum est 2-2 hi: 3,3\text{,} 11,11\text{,} 17,17\text{,} 19,19\text{,} 41,41\text{,} 43,43\text{,} 59,59\text{,} 67,67\text{,} 73,73\text{,} 83,83\text{,} 89,89\text{,}97.97\text{.}Considerando scilicet 2-2 tamquam productum ex +2+2 et 1.-1\text{.} V. art. 111.

Inter quos quum nulli inveniantur formarum 8n+5,8n+5\text{,} 8n+7,8n+7\text{,} num etiam haec inductio theorematis generalis vim adipisci possit investigemus. Ostenditur simili modo ut in art. praec. quemvis numerum compositum formae 8n+58n+5 vel 8n+7,8n+7\text{,} factorem primum involvere formae 8n+58n+5 vel formae 8n+7,8n+7\text{,} ita ut, si inductio nostra generaliter vera, 2-2 nullius omnino numeri formae 8n+58n+5 vel 8n+78n+7 residuum esse possit. Si autem tales numeri darentur, ponatur omnium minimus =t,=t\text{,} fiatque 2=aatu.-2 = aa-tu\text{.} Ubi si uti supra aa impar ipsoque tt minor accipitur, uu erit formae 8n+58n+5 vel 8n+7,8n+7\text{,} prout tt formae 8n+78n+7 vel 8n+5.8n+5\text{.} At ex eo quod aa+2=tuaa+2=tu atque a<t,a<t\text{,} quisquis facile derivare poterit, etiam uu ipso tt minorem fore. Denique 2-2 etiam ipsius uu residuum erit, i.e. tt non erit minimus numerus, qui inductioni nostrae adversatur, contra hyp. Quare necessario 2-2 omnium numerorum formarum 8n+5,8n+5\text{,} 8n+78n+7 non-residuum.

Combinando haec cum prop. art. 111, prodeunt theoremata haec:

  1. Omnium numerorum primorum 8n+5,8n+5\text{,} tum 2-2 tum +2+2 sunt non-residua, uti iam in art. praec. invenimus.

  2. Omnium numerorum primorum formae 8n+7,8n+7\text{,} 2-2 est non-residuum, +2+2 vero residuum.

Ceterum in utraque demonstratione pro aa etiam valorem parem accipere potuissemus; tunc autem casum ubi aa fuisset formae 4n+2,4n+2\text{,} ab eo distinguere oportuisset, ubi aa formae 4n.4n\text{.} Evolutio autem perinde procedit uti supra, nullique difficultati est obnoxia.

114.

Unus adhuc superest casus, scilicet ubi numerus primus est formae 8n+1.8n+1\text{.} Hic vero methodum praecedentem eludit, artificiaque prorsus peculiaria postulat.

Sit pro modulo primo 8n+1,8n+1\text{,} radix quaecunque primitiva a,a\text{,} eritque (art. 62) a4n1(mod.8n+1),a^{4n} ≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu8n+1}\text{,} quae congruentia ita etiam exhiberi potest, (a2n+1)22a2n(mod.8n+1),(a^{2n}+1)^2 ≡ 2a^{2n} \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu8n+1}\text{,} sive etiam ita, (a2n1)22a2n.(a^{2n}-1)^2 ≡ 2a^{2n}\text{.} Unde sequitur, tum 2a2n2a^{2n} tum 22n-2^{2n} ipsius 8n+18n+1 esse residuum: at quia a2na^{2n} est quadratum per modulum non divisibile, manifesto etiam tum +2+2 tum 2-2 residua erunt (art. 98).

115.

Haud inutile erit, adhuc aliam huius theorematis demonstrationem adiicere, quae similem relationem ad praecedentem habet, ut theorematis art. 108 demonstratio secunda (art. 109) ad primam (art. 108). Periti facilius tunc perspicient, binas demonstrationes tam illas quam has non adeo heterogeneas esse, quam primo forsan aspectu videantur.

  1. Pro modulo quocunque primo formae 4m+1,4m+1\text{,} inter numeros ipso minores 1,1\text{,} 2,2\text{,} 34m,3 … 4m\text{,} reperientur mm qui biquadrato congrui esse possunt, reliqui vero 3m3m non poterunt.

    Facile quidem hoc ex principiis Sect. praec. derivatur, sed etiam absque his demonstratio haud difficilis. Demonstravimus enim pro tali modulo 1-1 semper esse residuum quadraticum. Sit itaque ff1ff ≡ -1 patetque, si zz fuerit numerus quicunque per modulum non divisibilis, quaternorum numerorum +z,+z\text{,} z,-z\text{,} +fz,+fz\text{,} fz-fz (duos incongruos esse facile perspicitur) biquadrata inter se congrua fore; porro manifestum est, biquadratum numeri cuiuscunque, qui nulli ex his quatuor congruus, illorum biquadratis congruum fieri non posse, (alias enim congruentia x4z4x^4 ≡ z^4 quae est quarti gradus, plures quam 44 radices haberet, contra art. 43). Hinc facile colligitur, omnes numeros 1,1\text{,} 2,2\text{,} 34m,3 … 4m\text{,} tantummodo mm biquadrata incongrua praebere, quibus inter eosdem numeros mm congrui reperientur, reliqui autem nulli biquadrato congrui esse poterunt.

  2. Secundum modulum primum formae 8n+1,8n+1\text{,} 1-1 biquadrato congruus fieri poterit (1-1 erit residuum biquadraticum huius numeri primi).

    Omnium enim residuorum biquadraticorum ipso 8n+18n+1 minorum (cifra exclusa) multitudo erit =2n=2n i.e. par. Porro facile probatur, si rr fuerit residuum biquadraticum ipsius 8n+1,8n+1\text{,} etiam valorem expr. 1r(mod.8n+1)\frac 1r \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu8n+1} fore tale residuum. Hinc omnia residua biquadratica in classes simili modo distribui poterunt, uti in art. 109 residua quadratica distribuimus: nec non reliqua demonstrationis pars prorsus eodem modo procedit ut illic.

  3. Iam sit g41,g^4 ≡ -1\text{,} et hh valor expr. 1g(mod.8n+1).\frac 1g \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu8n+1}\text{.} Tunc erit (g±h)2=g2+h2±2ghg2+h2±2(g±h)^2 = g^2 + h^2 ± 2gh ≡ g^2 + h^2 ± 2 (propter gh1gh ≡ 1). At g41,g^4 ≡ -1\text{,} adeoque h2g4h2g2,-h^2 ≡ g^4 h^2 ≡ g^2\text{,} unde tandem g2+h20,g^2 + h^2 ≡ 0\text{,} atque (g±h)2±2(g±h)^2 ≡ ± 2 i.e. tum +2+2 tum 2-2 residuum quadraticum ipsius 8n+1.8n+1\text{.} Q.E.D.

116.

Ceterum ex praecc. facile regula sequens generalis deducitur: +2+2 est residuum numeri cuiusvis, qui neque per 4,4\text{,} neque per ullum primum formae 8n+38n+3 vel 8n+58n+5 dividi potest, reliquorum autem (ex. gr. omnium numerorum formarum 8n+3,8n+3\text{,} 8n+5,8n+5\text{,} sive sint primi, sive compositi) non-residuum.

2-2 est residuum numeri cuiusvis, qui neque per 4,4\text{,} neque per ullum primum formae 8n+58n+5 vel 8n+78n+7 dividi potest, omnium autem reliquorum non-residuum.

Theoremata haec elegantia iam sagaci Fermatio innotuerunt, Op. Mathem. p. 168. Demonstrationem vero quam se habere professus est, nusquam communicavit. Postea ab ill. Eulero frustra semper est investigata: at ill. La Grange primus demonstrationem rigorosam reperit, Nouv. Mém. de l'Ac. de Berlin 1775. p. 349, 351. Quod ill. Eulerum adhuc latuisse videtur, quando scripsit diss. in Opusc. Analyt. conservatam, T. I. p. 259.

Residua +3+3 et 3.-3\text{.}

117.

Pergimus ad residua +3+3 et 3.-3\text{.} A posteriori initium faciamus.

Reperiuntur ex tab. II numeri primi, quorum residuum est 3,-3\text{,} hi: 3,3\text{,} 7,7\text{,} 13,13\text{,} 19,19\text{,} 31,31\text{,} 37,37\text{,} 43,43\text{,} 61,61\text{,} 67,67\text{,} 73,73\text{,} 79,79\text{,} 97,97\text{,} inter quos nullus invenitur formae 6n+5.6n+5\text{.} Quod vero etiam ultra tabulae limites nulli primi huius formae dantur, quorum residuum 3,-3\text{,} ita demonstramus: Primo patet, quemvis numerum compositum formae 6n+56n+5 necessario factorem primum aliquem eiusdem formae involvere. Quousque igitur nulli numeri primi formae 6n+56n+5 dantur, quorum residuum 3,-3\text{,} eousque tales etiam compositi non dabuntur. Quodsi vero ultra tabulae nostrae limites tales numeri darentur, sit omnium minimus =t,=t\text{,} ponaturque 3=aatu.-3=aa-tu\text{.} Tunc erit, si acceperis aa parem ipsoque tt minorem, u<tu<t atque 3-3 residuum ipsius u.u\text{.} Sed quando aa formae 6n±2,6n±2\text{,} tutu erit formae 6n+1,6n+1\text{,} adeoque uu formae 6n+5.6n+5\text{.} Q.E.A. quia tt minimum esse numerum inductioni nostrae adversantem supposuimus. Quando vero aa formae 6n,6n\text{,} erit tutu formae 36n+336n+3 adeoque 13tu\frac 13 tu formae 12n+1,12n+1\text{,} quare 13u\frac 13u erit formae 6n+5;6n+5\text{;} patet autem, 3-3 etiam ipsius 13u\frac 13u residuum fore, atque esse 13u<t,\frac 13u < t\text{,} Q.E.A. Manifestum itaque, 3-3 nullius numeri formae 6n+56n+5 residuum esse posse.

Quoniam quisque numerus formae 6n+56n+5 necessario vel sub forma 12n+5,12n+5\text{,} vel sub hac 12n+1112n+11 continetur, prior autem forma sub hac 4n+1,4n+1\text{,} posterior sub hac 4n+3,4n+3\text{,} haec habentur theoremata:

  1. Cuiusvis numeri primi formae 12n+5,12n+5\text{,} tum 3-3 tum +3+3 non-residuum est.

  2. Cuiusvis numeri primi formae 12n+11,12n+11\text{,} 3-3 est non-residuum, +3+3 vero residuum.

118.

Numeri quorum residuum est +3,+3\text{,} ex tabula II. inveniuntur hi: 3,3\text{,} 11,11\text{,} 13,13\text{,} 23,23\text{,} 37,37\text{,} 47,47\text{,} 59,59\text{,} 61,61\text{,} 71,71\text{,} 73,73\text{,} 83,83\text{,} 97,97\text{,} inter quos nulli sunt formae 12n+512n+5 vel 12n+7.12n+7\text{.} Nullos autem omnino numeros formarum 12n+5,12n+5\text{,} 12n+712n+7 dari quorum +3+3 sit residuum, eodem prorsus modo, ut in artt. 112, 113, 117, comprobari potest, quare hoc negotio supersedemus. Habemus itaque collato art. 111 theoremata:

  1. Numeri cuiusvis primi formae 12n+512n+5 non-residua sunt tum +3+3 tum 3-3 (uti iam in art praec. invenimus).

  2. Numeri cuiusvis primi formae 12n+512n+5 non-residuum est +3,+3\text{,} 3-3 vero residuum.

119.

Nihil autem per hanc methodum pro numeris formae 12n+112n+1 inveniri potest, qui proin artificia singularia requirunt. Ex inductione quidem facile colligitur, omnium numerorum primorum huius formae residua esse +3+3 et 3.-3\text{.} Manifesto autem demonstrari tantummodo debet, numerorum talium residuum esse 3,-3\text{,} quia tunc necessario etiam +3+3 residuum esse debet (art. 111). Ostendemus autem generalius, 3-3 esse residuum numeri cuiusvis primi formae 3n+1.3n+1\text{.}

Sit pp huiusmodi primus atque aa numerus pro modulo pp ad exponentem 33 pertinens (quales dari ex art. 54 manifestum, quia 33 submultiplum ipsius p1p-1). Erit itaque a31(mod.p)a^3 ≡ 1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} i.e. a31a^3-1 sive (a2+a+1)(a1)(a^2+a+1)(a-1) per pp divisibilis. Sed patet aa esse non posse 1(mod.p),≡1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{,} quia 11 ad exponentem 11 pertinet, quare a1a-1 per pp divisibilis non erit, sed a2+a+1a^2+a+1 erit, hincque etiam 4aa+4a+4,4aa+4a+4\text{,} i.e. erit (2a+1)23(mod.p)(2a+1)^2≡ -3 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} sive 3-3 residuum ipsius p.p\text{.} Q.E.D.

Ceterum patet, hanc demonstrationem (quae a praecedentibus est independens) etiam numeros primos formae 12n+712n+7 complecti, quos iam in art. praec. absolvimus.

Observare adhuc convenit, hanc analysin ad instar methodi in artt. 109, 115 usitatae exhiberi posse, at brevitatis gratia huic rei non immoramur.

120.

Colliguntur facile ex praec. theoremata haec (vid. artt. 102, 103, 105):

  1. 3-3 est residuum omnium numerorum, qui neque per 8,8\text{,} neque per 9,9\text{,} neque per ullum numerum primum formae 6n+56n+5 dividi possunt, non-residuum autem omnium reliquorum.

  2. +3+3 est residuum omnium numerorum, qui neque per 4,4\text{,} neque per 9,9\text{,} neque per ullum primum formae 12n+512n+5 vel 12n+712n+7 dividi possunt, omnium reliquorum non-residuum.

Teneatur imprimis casus particularis hic:

3-3 est residuum omnium numerorum primorum formae 3n+1,3n+1\text{,} seu quod idem est omnium, qui ipsius 33 sunt residua, non-residuum vero omnium numerorum primorum formae 6n+5,6n+5\text{,} seu, excluso numero 2,2\text{,} omnium formae 3n+2,3n+2\text{,} i.e. omnium qui ipsius 33 sunt non-residua. Facile vero perspicitur omnes reliquos casus ex hoc sponte sequi.

Propositiones ad residua +3+3 et 3-3 pertinentes iam Fermatio notae fuerunt, Opera Wallisii T. II. p. 857. At ill. Euler primus demonstrationes tradidit, Comm. nov. Petr. T. VIII. p. 105 sqq. Eo magis est mirandum, demonstrationes propositionum ad residua +2+2 et 2-2 pertinentium, prorsus similibus artificiis innixas, semper ipsius sagacitatem fugisse. Vid. etiam comment. ill. La Grange, Nouv. Mém. de l'Ac. de Berlin, 1775 p. 352.

Residua +5+5 et 5.-5\text{.}

121.

Per inductionem deprehenditur, +5+5 nullius numeri imparis formae 5n+25n+2 vel 5n+35n+3 residuum esse, i.e. nullius numeri imparis, qui ipsius 55 non-residuum sit. Hanc vero regulam nullam exceptionem pati, ita demonstratur. Sit numerus minimus, si quis datur, ab hac regula excipiendus =t,=t\text{,} qui itaque numeri 55 est non-residuum, 55 autem ipsius tt residuum. Sit aa=5+tu,aa=5+tu\text{,} ita ut aa sit par ipsoque tt minor. Erit igitur uu impar ipsoque tt minor, +5+5 autem ipsius uu residuum erit. Quodsi iam aa per 55 non est divisibilis, etiam uu non erit; manifesto autem tutu ipsius 55 est residuum, quare quum tt ipsius 55 sit non-residuum, etiam uu non-residuum erit; i.e. datur non-residuum impar numeri 5,5\text{,} cuius residuum est +5,+5\text{,} ipso tt minus, contra hyp. Si vero aa per 55 est divisibilis, ponatur a=5b,a=5b\text{,} atque u=5v,u=5v\text{,} unde tv14(mod.5),tv ≡ -1 ≡ 4 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu5}\text{,} i.e. tvtv erit residuum numeri 5.5\text{.} In reliquis demonstratio perinde procedit ut in casu priori.

122.

Omnium igitur numerorum primorum, qui simul sunt ipsius 55 non-residua simulque formae 4n+1,4n+1\text{,} i.e. omnium numerorum primorum formae 20n+1320n+13 vel 20n+17,20n+17\text{,} tum +5+5 quam 0505 non-residua erunt; omnium autem numerorum primorum formae 20n+320n+3 vel 20n+7,20n+7\text{,} non-residuum erit +5,+5\text{,} 5-5 residuum.

Potest vero prorsus simili modo demonstrari, 5-5 esse non-residuum omnium numerorum primorum formarum 20n+11,20n+11\text{,} 20n+13,20n+13\text{,} 20n+17,20n+17\text{,} 20n+19,20n+19\text{,} facileque perspicitur hinc sequi, +5+5 esse residuum omnium numerorum primorum formae 20n+1120n+11 vel 20n+19,20n+19\text{,} non-residuum autem omnium formae 20n+1320n+13 vel 20n+17.20n+17\text{.} Et quoniam quivis numerus primus, praeter 22 et 55 (quorum residuum ±5±5), in aliqua harum formarum continetur 20n+1,20n+1\text{,} 3,3\text{,} 7,7\text{,} 9,9\text{,} 11,11\text{,} 13,13\text{,} 17,17\text{,} 19,19\text{,} patet, de omnibus iam iudicium ferri posse, exceptis iis, qui sint formae 20n+120n+1 vel formae 20n+9.20n+9\text{.}

123.

Ex inductione facile deprehenditur, +5+5 et 5-5 esse residua omnium numerorum primorum formae 20n+120n+1 vel 20n+9.20n+9\text{.} Quodsi hoc generaliter verum est, lex elegans habebitur, +5+5 esse residuum omnium numerorum primorum, qui ipsius 55 sint residua (hi enim in alterutra formarum 5n+15n+1 vel 5n+45n+4 sive in aliqua harum, 20n+1,20n+1\text{,} 9,9\text{,} 11,11\text{,} 19,19\text{,} continentur, de quarum tertia et quarta illud iam ostensum est) non-residuum vero omnium numerorum imparium, qui ipsius 55 sint non-residua, ut iam supra demonstravimus. Clarum autem est, hoc theorema sufficere ad diiudicandum, utrum +5+5 (eoque ipso, 5,-5\text{,} si tamquam productum ex +5+5 et 1-1 consideretur) numeri cuiuscunque dati residuum sit an non-residuum. Denique observetur huius theorematis cum illo, quod art. 120 de residuo 3-3 exposuimus analogia.

At verificatio illius inductionis non adeo facilis. Quando numerus primus formae 20n+1,20n+1\text{,} sive generalius formae 5n+15n+1 proponitur, res simili modo absolvi potest, ut in artt. 114, 119. Sit scilicet numerus quicunque pro modulo 5n+15n+1 ad exponentem 55 pertinens a,a\text{,} quales dari ex Sect. praec. manifestum, eritque a51,a^5 ≡ 1\text{,} sive (a1)(a4+a3+a2+a+1)0(mod.5n+1).(a-1)(a^4+a^3+a^2+a+1)≡ 0 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu5n+1}\text{.} At quia nequit esse a1,a ≡ 1\text{,} neque adeo a10;a-1 ≡ 0\text{;} necessario erit a4+a3+a2+a+10.a^4+a^3+a^2+a+1 ≡ 0\text{.} Quare etiam 4(a4+a3+a2+a+1)=(2aa+a+2)25a24(a^4+a^3+a^2+a+1) = (2aa+a+2)^2-5a^2 erit 0≡0 i.e. 5a25a^2 erit residuum ipsius 5n+1,5n+1\text{,} adeoque etiam 5,5\text{,} quia a2a^2 est residuum per 5n+15n+1 non divisibile (aa enim per 5n+15n+1 non divisibilis propter a51a^5≡1). Q.E.D.

At casus, ubi numerus primus formae 5n+45n+4 proponitur, subtiliora artificia postulat. Quoniam vero propositiones, quarum ope negotium absolvitur in sequentibus generalius tractabuntur, hic breviter tantum eas attingimus.

  1. Si pp est numerus primus atque bb non-residuum quadraticum datum ipsius p,p\text{,} valor expressionis (A)(x+b)p+1(xb)p+1b(A) … \frac{(x+\sqrt[]{}b)^{p+1} - (x- \sqrt[]{}b)^{p+1}}{\sqrt[]{}b} (ex qua evoluta irrationalitatem abire facile perspicitur), semper per pp divisibilis erit, quicunque numerus pro xx assumatur. Patet enim ex inspectione coëfficientium, qui ex evolutione ipsius AA obtinentur, omnes terminos a secundo usque ad penultimum (incl.) per pp divisibiles fore, adeoque esse A2(p+1)(xp+xbp12)(mod.p).A≡ 2(p+1)(x^p+xb^\frac{p-1}2) \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{.} At quoniam bb ipsius pp non-residuum est, erit bp121(mod.p),b^\frac{p-1}2 ≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{,} (art. 106); xpx^p autem semper est x≡x (Sect. praec.), unde fit A0.A ≡ 0\text{.} Q.E.D.

  2. In congruentia A0(mod.p),A ≡ 0 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{,} indeterminata xx habet pp dimensiones omnesque numeri 0,0\text{,} 1,1\text{,} 2p12 … p-1 illius radices erunt. Iam ponatur ee esse divisorem ipsius p+1p+1 eritque expressio (x+b)e(xb)eb\frac{(x+\sqrt[]{}b)^e-(x-\sqrt[]{}b)^e}{\sqrt[]{}b} (quam per BB designamus) si evolvitur, ab irrationalitate libera, indeterminata xx in ipsa e1e-1 dimensiones habebit, constatque ex analyseos primis elementis, AA per BB (indefinite) esse divisibilem. Iam dico e1e-1 valores ipsius xx dari, quibus in BB substitutis, BB per pp divisibilis evadat. Ponatur enim ABC,A ≡ BC\text{,} habebitque xx in CC dimensiones pe+1,p-e+1\text{,} adeoque congruentia C0(mod.p)C ≡ 0 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} non plures quam pe+1p-e+1 radices. Unde facile patet, omnes reliquos numeros ex his 0,0\text{,} 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3p1,3 … p-1\text{,} quorum multitudo =e1,=e-1\text{,} congruentiae B0B ≡ 0 radices fore.

  3. Iam ponatur pp esse formae 5n+4,5n+4\text{,} e=5,e=5\text{,} bb non-residuum ipsius p,p\text{,} atque numerum aa ita determinatum, ut sit (a+b)5(ab)5b\frac{(a+\sqrt[]{}b)^5 - (a-\sqrt[]{}b)^5}{\sqrt[]{}b} per pp divisibilis. At illa expressio fit =10a4+20aab+2bb=2((b+5aa)220a4) = 10a^4+20aab+2bb=2((b+5aa)^2-20a^4) Erit igitur etiam (b+5aa)220a4(b+5aa)^2-20a^4 per pp divisibilis i.e. 20a420a^4 residuum ipsius p;p\text{;} at quoniam 4a44a^4 residuum est per pp non divisibile (facile enim intelligitur, aa per pp dividi non posse), etiam 55 residuum ipsius pp erit. Q.E.D.

Hinc patet theorema in initio huius articuli prolatum generaliter verum esse.—

Observamus adhuc, demonstrationes pro utroque casu ill. La Grange deberi, Mém. de l'Ac. de Berlin 1775, p. 352 sqq.

De ±7.±7\text{.}

124.

Per similem methodum demonstratur,
7-7 esse non-residuum cuiusvis numeri, qui ipsius 77 sit non-residuum.

Ex inductione vero concludi potest,
7-7 esse residuum cuiusvis numeri primi, qui ipsius 77 sit residuum.

At hoc a nemine hactenus rigorose demonstratum. Pro iis quidem residuis ipsius 7,7\text{,} quae sunt formae 4n1,4n-1\text{,} facilis est demonstratio; etenim per methodum ex praecc. abunde notam ostendi potest, +7+7 semper esse talium numerorum primorum non-residuum, adeoque 7-7 residuum. Sed parum hinc lucramur: reliqui enim casus per hanc methodum tractari nequeunt. Unum quidem adhuc casum simili modo ut artt. 119, 123 absolvere possumus. Scilicet si pp est numerus primus formae 7n+1,7n+1\text{,} atque aa pro modulo pp ad exponentem 77 pertinens, facile perspicitur 4(a71)a1=(2a3+a2a2)2+7(a2+a)2 \frac{4(a^7-1)}{a-1} = (2a^3+a^2-a-2)^2 + 7(a^2+a)^2 per pp divisibilem, adeoque 7(a2+a)2-7(a^2+a)^2 ipsius pp residuum fore. At (a2+a)2,(a^2+a)^2\text{,} tamquam quadratum, ipsius pp residuum est, insuperque per pp non divisibile; quum enim aa ad exponentem 77 pertinere supponatur, neque 0,≡ 0\text{,} neque 1(mod.p)≡ -1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} esse potest, i.e. neque aa neque a+1a+1 per pp divisibilis erit, adeoque etiam quadratum (a+1)2a2.(a+1)^2a^2\text{.} Unde manifesto etiam 77 ipsius pp residuum erit. Q.E.D.— At primi numeri formae 7n+27n+2 vel 7n+47n+4 omnes methodos hucusque traditas eludunt. Ceterum etiam haec demonstratio ab ill. La Grange primum est detecta l.c.— Infra Sect. VII. docebimus generaliter, expressionem 4(xp1)x1\frac{4(x^p-1)}{x-1} semper ad formam X2pY2X^2 ∓ pY^2 reduci posse, (ubi signum superius est accipiendum, quando pp est numerus primus formae 4n+1,4n+1\text{,} inferius, quando est formae 4n+34n+3), denotantibus X,X\text{,} YY functiones rationales ipsius x,x\text{,} a fractionibus liberas. Hanc discerptionem ill. La Grange ultra casum p=7p=7 non perfecit v.l.c. p. 352.

Praeparatio ad disquisitionem generalem.

125.

Quoniam igitur methodi praecedentes ad demonstrationes generales stabiliendas non sufficiunt, iam tempus est, aliam ab hoc defectu liberam exponere. Initium facimus a theoremate, cuius demonstratio satis diu operam nostram elusit, quamvis primo aspectu tam obvium videatur, ut quidam ne necessitatem quidem demonstrationis intellexerint. Est vero hoc: Quemvis numerum, praeter quadrata positive sumta, aliquorum numerorum primorum non-residuum esse. Quia vero hoc theoremate tantummodo tamquam auxiliari ad alia demonstranda usuri sumus, alios casus hic non explicamus quam quibus ad hunc finem indigemus. De reliquis casibus postea sponte idem constabit. Ostendemus itaque, quemvis numerum primum formae 4n+1,4n+1\text{,} sive positive sive negative accipiatur,+1+1 autem excipi oportere per se manifestum est.

non-residuum esse aliquorum numerorum primorum,
et quidem (si >5>5) talium qui ipso sint minores.

Primo, quando numerus primus p,p\text{,} formae 4n+14n+1 ( >17,>17\text{,} sed 13N3,-13N3\text{,} 17N5-17N5), negative sumendus proponitur, sit 2a2a numerus par proxime maior quam p;\sqrt[]{}p\text{;} tum facile perspicitur, 4aa4aa semper fore <2p<2p sive 4aap<p.4aa-p<p\text{.} At 4aap4aa-p est formae 4n+3,4n+3\text{,} +p+p autem residuum quadraticum ipsius 4aap,4aa-p\text{,} (quoniam p4aa(mod.4aap)p≡4aa \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu4aa-p}); quodsi igitur 4aap4aa-p est numerus primus, p-p ipsius non-residuum erit; sin minus, necessario factor aliquis ipsius 4aap4aa-p formae 4n+34n+3 erit; et quum +p+p etiam huius residuum esse debeat, p-p ipsius non-residuum erit. Q.E.D.

Pro numeris primis positive sumendis duos casus distinguimus. Primo sit pp numerus primus formae 8n+5.8n+5\text{.} Sit aa numerus quicunque positivus <12p.< \sqrt[]{} \frac 12p\text{.} Tum 8n+52aa8n+5-2aa erit numerus positivus formae 8n+58n+5 vel 8n+3,8n+3\text{,} (prout aa par vel impar) adeoque necessario per numerum aliquem primum formae 8n+38n+3 vel 8n+58n+5 divisibilis, productum enim ex quotcunque numeris formae 8n+18n+1 et 8n+78n+7 neque formam 8n+38n+3 neque hanc 8n+58n+5 habere potest. Sit hic q,q\text{,} eritque 8n+52a2(mod.q).8n+5 ≡ 2a^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6muq}\text{.} At 22 ipsius qq non-residuum erit (art. 112), adeoque etiam 2a22a^2Art. 98. Patet enim a2a^2 esse residuum ipsius qq per qq non divisibile, nam alias etiam numerus primus pp per qq foret divisibilis. Q.E.A.

et 8n+5.8n+5\text{.} Q.E.D.

126.

Sed numerum quemvis primum formae 8n+18n+1 positive acceptum semper alicuius numeri primi ipso minoris non-residuum esse, per artificia tam obvia demonstrari nequit. Quum autem haec veritas maximi sit momenti, demonstrationem rigorosam, quamvis aliquantum prolixa sit, praeterire non possumus. Praemittimus sequens

Lemma. Si habentur duae series numerorum A, B, C, etc.(I),A, B, C, etc.(II)A,\, B,\, C,\, \operatorname{etc.}… \mathrm{(I)}, \qquad A',\, B',\, C',\, \operatorname{etc.}… \mathrm{(II)} (utrum terminorum multitudo in utraque eadem sit necne, nihil interest) ita comparatae, ut, denotante pp numerum quemcunque primum aut numeri primi potestatem, terminum aliquem secundae seriei (sive etiam plures) metientem, totidem ad minimum termini in serie prima sint per pp divisibiles, quot sunt in secunda: tum dico productum ex omnibus numeris (I)\mathrm{(I)} divisibile fore per productum ex omnibus numeris (II).\mathrm{(II)}\text{.}

Exempl. Constet (I)\mathrm{(I)} e numeris 12,12\text{,} 18,18\text{,} 45;45\text{;} (II)\mathrm{(II)} ex his 3,3\text{,} 4,4\text{,} 5,5\text{,} 6,6\text{,} 9.9\text{.} Tum divisibiles erunt per 2,2\text{,} 4,4\text{,} 3,3\text{,} 9,9\text{,} 55 in (I)\mathrm{(I)} 2,2\text{,} 1,1\text{,} 3,3\text{,} 2,2\text{,} 11 termini, in (II)\mathrm{(II)} 2,2\text{,} 1,1\text{,} 3,3\text{,} 1,1\text{,} 11 termini, respective; productum autem omnium terminorum (I)=9720\mathrm{(I)} = 9720 divisibile est per productum omnium terminorum (II),\mathrm{(II)}\text{,} 3240.3240\text{.}

Demonstr. Sit productum ex omnibus terminis (I),\mathrm{(I)}\text{,} =Q,=Q\text{,} productum omnium terminorum seriei (II),\mathrm{(II)}\text{,} =Q.=Q'\text{.} Patet quemvis numerum primum, qui sit divisor ipsius Q,Q'\text{,} etiam ipsius QQ divisorem fore. Iam ostendemus quemvis factorem primum ipsius Q,Q'\text{,} in QQ totidem ad minimum dimensiones habere quot habeat in Q.Q'\text{.} Esto talis divisor p,p\text{,} ponaturque, in serie (I)\mathrm{(I)} aa terminos esse per pp divisibiles, bb terminos per p2p^2 divisibiles, cc terminos per p3p^3 divisibiles etc.,\operatorname{etc.}\text{,} similia denotent literae a,a'\text{,} b,b'\text{,} cetc.c' \operatorname{etc.} pro serie (II),\mathrm{(II)}\text{,} perspicieturque facile, pp in QQ habere a+b+c+etc.a+b+c+\operatorname{etc.} dimensiones, in QQ' vero a+b+c+etc.a'+b'+c'+\operatorname{etc.} At aa' certe non maior quam a,a\text{,} bb' non maior quam betc.b \operatorname{etc.} (hyp.); quare a+b+cetc.a'+b'+c' \operatorname{etc.} certo non erit >a+b+cetc.>a+b+c \operatorname{etc.}— Quum itaque nullus numerus primus in QQ' plures dimensiones habere possit, quam in Q,Q\text{,} QQ per QQ' divisibilis erit (art. 17). Q.E.D.

127.

Lemma. In progressione 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3,3\text{,} 4n,4 … n\text{,} plures termini esse nequeunt per numerum quemcunque hh divisibiles, quam in hac a,a\text{,} a+1,a+1\text{,} a+2a+n1a+2 … a+n-1 ex totidem terminis constante.

Nullo enim negotio perspicitur si nn fuerit multiplum ipsius h,h\text{,} in utraque progressione nh\frac nh terminos fore per hh divisibiles; sin minus, ponatur n=eh+f,n=eh+f\text{,} ita ut ff sit <h,<h\text{,} eruntque in priori serie ee termini per hh divisibiles, in posteriori autem vel totidem vel e+1.e+1\text{.}

Hinc tamquam Coroll. sequitur propositio ex numerorum figuratorum theoria nota, sed a nemine, ni fallimur, hactenus directe demonstrata, a.a+1.a+2a+n11.2.3n\frac{a \operatorname{.}a+1 \operatorname{.}a+2 … a+n-1}{1 \operatorname{.}2 \operatorname{.}3 … n} semper esse numerum integrum.

Denique Lemma hoc generalius ita proponi potuisset:

In progressione a,a\text{,} a+1,a+1\text{,} a+2a+n1a+2 … a+n-1 totidem ad minimum dantur termini secundum modulum hh numero cuicunque dato, r,r\text{,} congrui, quot in hac 1,1\text{,} 2,2\text{,} 3n3 … n termini per hh divisibiles.

128.

Theorema. Sit aa numerus quicunque formae 8n+1,8n+1\text{,} pp numerus quicunque ad aa primus, cuius residuum +a,+a\text{,} tandem mm numerus arbitrarius: tum dico, in progressione a, 12(a1), 2(a4), 12(a9), 2(a16),2(am2), vel 12(am2)a,\, \frac 12(a-1),\, 2(a-4),\, \frac 12(a-9),\, 2(a-16), … 2(a-m^2),\: \mathit{vel} \,\frac 12(a-m^2) prout mm par vel impar, totidem ad minimum dari terminos per pp divisibiles quot dentur in hac 1, 2, 32m+11,\, 2,\, 3 … 2m+1

Priorem progressionem designamus per (I),\mathrm{(I)}\text{,} posteriorem per (II).\mathrm{(II)}\text{.}

Demonstr.
  1. Quando p=2,p=2\text{,} in (I)\mathrm{(I)} omnes termini praeter primum, i.e. mm termini divisibiles erunt; totidem autem erunt in (II).\mathrm{(II)}\text{.}

  2. Sit pp numerus impar vel numeri imparis duplum vel quadruplum, atque arr(mod.p).a ≡ rr \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{.} Tum in progressione, m,-m\text{,} (m1),-(m-1)\text{,} (m2)+m-(m-2) … +m (quae terminorum multitudine cum (II)\mathrm{(II)} convenit et per (III)\mathrm{(III)} designabitur) totidem ad minimum termini erunt secundum modulum pp ipsi rr congrui, quot in serie (II)\mathrm{(II)} per pp divisibiles (art. praec.). Inter illos autem bini, qui signo tantum, non magnitudine, discrepent, occurrere nequeunt.Si enim esset rf+f(mod.p),r ≡ -f ≡ +f \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{,} fieret 2f2f per pp divisibilis, adeoque etiam 2a2a (propter ffa(mod.p)ff ≡ a \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}). Hoc autem aliter fieri nequit, quam si p=2,p=2\text{,} quum per hyp. aa ad pp sit primus. Sed de hoc casu iam seorsim diximus.

    Tandem quisque eorum correspondentem habebit in serie (I),\mathrm{(I)}\text{,} qui per pp erit divisibilis. Scilicet si fuerit ±b±b aliquis terminus seriei (III)\mathrm{(III)} ipsi rr secundum pp congruus, erit abba-bb per pp divisibilis. Quodsi igitur bb est par, terminus seriei (I),\mathrm{(I)}\text{,} 2(abb),2(a-bb)\text{,} per pp divisibilis erit. Si vero bb impar, terminus 12(abb)\frac 12(a-bb) per pp divisibilis erit: namque manifesto abbp\frac{a-bb}p erit integer par, quoniam abba-bb per 8,8\text{,} pp autem ad summum per 44 divisibilis (aa enim per hyp. est formae 8n+1,8n+1\text{,} bbbb autem ideo, quod est numeri imparis quadratum, eiusdem formae erit, quare differentia erit formae 8n8n). Hinc tandem concluditur, in serie (I)\mathrm{(I)} totidem terminos esse per pp divisibiles, quot in (III)\mathrm{(III)} sint ipsi rr secundum pp congrui i.e. totidem aut plures quam in (II)\mathrm{(II)} sint per pp divisibiles. Q.E.D.

  3. Sit pp formae 8n,8n\text{,} atque arr(mod.2p).a ≡ rr \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2p}\text{.} Facile enim perspicitur, a,a\text{,} quum ex hyp. ipsius pp sit residuum, etiam ipsius 2p2p residuum fore. Tum in serie (III)\mathrm{(III)} totidem ad minimum termini erunt ipsi rr secundum pp congrui, quot in (II)\mathrm{(II)} sunt per pp divisibiles, illique omnes magnitudine erunt inaequales. At cuique eorum respondebit aliquis in (I)\mathrm{(I)} per pp divisibilis. Si enim +b+b vel br(mod.p),-b ≡ r \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{,} erit bbrr(mod.2p),bb ≡ rr \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2p}\text{,}Erit scilicet bbrr=(br)(b+r)bb-rr = (b-r)(b+r) e duobus factoribus compositus, quorum alter per pp divisibilis (hyp.), alter per 22 (quia tum bb tum rr sunt impares); adeoque bbrrbb-rr per 2p2p divisibilis.

    adeoque terminus 12(abb)\frac 12(a-bb) per pp divisibilis. Quare in (I)\mathrm{(I)} totidem ad minimum termini erunt per pp divisibiles quam in (II).\mathrm{(II)}\text{.} Q.E.D.

129.

Theorema. Si aa est numerus primus formae 8n+1,8n+1\text{,} necessario infra 2a+12\sqrt{}a+1 dabitur aliquis numerus primus cuius non-residuum sit a.a\text{.}

Demonstr. Esto, si fieri potest, aa residuum omnium primorum ipso 2a+12 \sqrt{}a + 1 minorum. Tum facile perspicietur, aa etiam omnium numerorum compositorum ipso 2a+12 \sqrt{}a + 1 minorum residuum fore (conferantur praecepta per quae diiudicare docuimus, utrum numerus propositus sit numeri compositi residuum necne: art. 105). Sit numerus proxime minor quam a,\sqrt{}a\text{,} =m.=m\text{.} Tum in serie (I)a, 12(a1), 2(a4), 12(a9)2(amm)  vel 12(amm)\mathrm{(I)} … a,\, \frac 12(a-1),\, 2(a-4),\, \frac 12(a-9) … 2(a-mm) \:\: \text{vel}\: \frac 12(a-mm) totidem aut plures termini erunt per numerum quemcunque ipso 2a+12\sqrt{}a + 1 minorem divisibiles, quam in hac (II)1, 2, 3, 42m+1(art. praec.)\mathrm{(II)} … 1,\, 2,\, 3,\, 4 … 2m+1 \enspace \text{(art. praec.)} Hinc vero sequitur, productum ex omnibus terminis (I)\mathrm{(I)} per productum omnium terminorum (II)\mathrm{(II)} divisibile esse (art. 126). At illud est aut =a(a1)(a4)(amm)=a(a-1)(a-4) … (a-mm) aut semissis huius producti (prout mm aut par aut impar). Quare productum a(a1)(a4)(amm)a(a-1)(a-4) … (a-mm) certo per productum omnium terminorum (II)\mathrm{(II)} dividi poterit, et, quia omnes hi termini ad aa sunt primi, etiam productum illud omisso factore a.a\text{.} Sed productum ex omnibus terminis (II)\mathrm{(II)} ita etiam exhiberi potest (m+1).((m+1)21).((m+1)24)((m+1)2m2)(m+1) \operatorname{.}((m+1)^2-1) \operatorname{.}((m+1)^2-4) … ((m+1)^2-m^2) Fiet igitur 1m+1.a1(m+1)24am2(m+1)2m2\frac 1{m+1} \operatorname{.}\frac{a-1}{(m+1)^2-4} … \frac{a-m^2}{(m+1)^2-m^2} numerus integer, quamquam sit productum ex fractionibus unitate minoribus: quia enim necessario a\sqrt{}a irrationalis esse debet, erit m+1>a,m+1>\sqrt{}a\text{,} adeoque (m+1)2>a.(m+1)^2>a\text{.} Hinc tandem concluditur suppositionem nostram locum habere non posse. Q.E.D.

Iam quia aa certo >9,>9\text{,} erit 2a+1<a,2\sqrt{}a+1<a\text{,} dabiturque adeo aliquis primus <a,<a\text{,} cuius non-residuum a.a\text{.}

Per inductionem theorema generale (fundamentale) stabilitur, conclusionesque inde deducuntur.

130.

Postquam rigorose demonstravimus, quemvis numerum primum formae 4n+1,4n+1\text{,} et positive et negative acceptum, alicuius numeri primi ipso minoris non-residuum esse, ad comparationem exactiorem et generaliorem numerorum primorum, quatenus unus alterius residuum vel non-residuum est, statim transimus.

Omni rigore supra demonstravimus, 3-3 et +5+5 esse residua vel non-residua omnium numerorum primorum, qui ipsorum 3,3\text{,} 55 respective sint residua vel non-residua.

Per inductionem autem circa numeros sequentes institutam invenitur: 7,-7\text{,} 11,-11\text{,} +13,+13\text{,} +17,+17\text{,} 19,-19\text{,} 23,-23\text{,} +29,+29\text{,} 31,-31\text{,} +37,+37\text{,} +41,+41\text{,} 43,-43\text{,} 47,-47\text{,} +53,+53\text{,} 59etc.-59 \operatorname{etc.} esse residua vel non-residua omnium numerorum primorum, qui, positive sumti, illorum primorum respective sint residua vel non-residua. Inductio haec perfacile adiumento tabulae II confici potest.

Quivis autem levi attentione adhibita observabit, ex his numeris primis signo positivo affectos esse eos, qui sint formae 4n+1,4n+1\text{,} negativo autem eos, qui sint formae 4n+3.4n+3\text{.}

131.

Quod hic per inductionem deteximus, generaliter locum habere mox demonstrabimus. Antequam autem hoc negotium adeamus, necesse erit, omnia quae ex theoremate, si verum esse supponitur, sequuntur, eruere. Theorema ipsum ita enunciamus.

Si pp est numerus primus formae 4n+1,4n+1\text{,} erit +p,+p\text{,} si vero pp formae 4n+3,4n+3\text{,} erit p-p residuum vel non-residuum cuiusvis numeri primi, qui positive acceptus ipsius pp est residuum vel non-residuum.

Quia omnia fere, quae de residuis quadraticis dici possunt, huic theoremati innituntur, denominatio theorematis fundamentalis, qua in sequentibus utemur, haud absona erit.

Ut ratiocinia nostra quam brevissime exhiberi possint, per a,a\text{,} a,a'\text{,} aetc.a'' \operatorname{etc.} numeros primos formae 4n+1,4n+1\text{,} per b,b\text{,} b,b'\text{,} betc.b'' \operatorname{etc.} numeros primos formae 4n+34n+3 denotabimus; per A,A\text{,} A,A'\text{,} Aetc.A'' \operatorname{etc.} numeros quoscunque formae 4n+1,4n+1\text{,} per B,B\text{,} B,B'\text{,} Betc.B'' \operatorname{etc.} autem numeros quoscunque formae 4n+3;4n+3\text{;} tandem litera RR duabus quantitatibus interposita indicabit, priorem sequentis esse residuum, sicuti litera NN significationem contrariam habebit. Ex.gr. +5R11,+5R11\text{,} ±2N5,±2 N5\text{,} indicabit +5+5 ipsius 1111 esse residuum, +2+2 vel 2-2 esse ipsius 55 non-residuum. Iam collato theoremate fundamentali cum theorematibus art. 111, sequentes propositiones facile deducentur.

Si erit
1. ±aRa±aRa' ±aRa±a'Ra
2. ±aNa±aNa' ±aNa±a'Na
3. {+aRbaNb}\begin{Bmatrix} +aRb \\ -aNb \end{Bmatrix} ±bRa±bRa
4. {+aNbaRb}\begin{Bmatrix} +aNb \\ -aRb \end{Bmatrix} ±bNa±bNa
5. ±bRa±bRa {+aRbaNb\begin{cases} +aRb \\ -aNb \end{cases}
6. ±bNa±bNa {+aNbaRb\begin{cases} +aNb \\ -aRb \end{cases}
7. {+bRbbNb}\begin{Bmatrix} +bRb' \\ -bNb' \end{Bmatrix} {+bNbbRb\begin{cases} +b'Nb \\ -b'Rb \end{cases}
8. {+bNbbRb}\begin{Bmatrix} +bNb' \\ -bRb' \end{Bmatrix} {+bRbbNb\begin{cases} +b'Rb \\ -b'Nb \end{cases}

132.

In his omnes casus, qui, duos numeros primos comparando. occurrere possunt, continentur: quae sequuntur, ad numeros quoscunque pertinent: sed harum demonstrationes minus sunt obviae.

Si erit
9. ±aRA±aRA ±ARa±ARa
10. ±bRA±bRA {+ARbANb\begin{cases} +ARb \\ -ANb \end{cases}
11. +aRB+aRB ±BRa±BRa
12. aRB-aRB ±BNa±BNa
13. +bRB+bRB {BRb+BNb\begin{cases} -BRb \\ +BNb \end{cases}
14. bRB-bRB {+BRbBNb\begin{cases} +BRb \\ -BNb \end{cases}

Quum omnium harum propositionum demonstrationes ex iisdem principiis sint petendae, necesse non erit omnes evolvere: demonstratio prop. 9, quam apponimus tamquam exemplum inservire potest. Ante omnia autem observetur, quemvis numerum formae 4n+14n+1 aut nullum factorem formae 4n+34n+3 habere, aut duos, aut quatuor etc., i.e. multitudinem talium factorum (inter quos etiam aequales esse possunt) semper fore parem: quemvis vero formae 4n+34n+3 multitudinem imparem factorum formae 4n+34n+3 (i.e. aut unum aut tres aut quinque etc.) implicare. Multitudo factorum formae 4n+14n+1 indeterminata manet.

Prop. 9 ita demonstratur. Sit AA productum e factoribus primis a,a'\text{,} a,a''\text{,} aetc.,a''' \operatorname{etc.}\text{,} b,b\text{,} b,b'\text{,} betc.;b'' \operatorname{etc.}\text{;} eritque factorum b,b\text{,} b,b'\text{,} betc.b'' \operatorname{etc.} multitudo par (possunt etiam nulli adesse, quod eodem redit). Iam si aa est residuum ipsius A,A\text{,} erit residuum etiam omnium factorum a,a'\text{,} a,a''\text{,} aetc.a''' \operatorname{etc.} b,b\text{,} b,b'\text{,} betc.b'' \operatorname{etc.} quare per propp. 1, 3 art. praec. singuli hi factores erunt residua ipsius a,a\text{,} adeoque etiam productum A.A\text{.} A-A vero idem esse debet.— Quodsi vero a-a est residuum ipsius A,A\text{,} eoque ipso omnium factorum a,a'\text{,} aetc.a'' \operatorname{etc.} b,b\text{,} betc.;b' \operatorname{etc.}\text{;} singuli a,a'\text{,} aetc.a'' \operatorname{etc.} erunt ipsius aa residua, singuli b,b\text{,} betc.b' \operatorname{etc.} autem non-residua. Sed quum posteriorum multitudo sit par, productum ex omnibus, i.e. A,A\text{,} ipsius aa residuum erit, hincque etiam A.-A\text{.}

133.

Investigationem adhuc generalius instituamus. Contemplemur duos numeros quoscunque impares inter se primos, signis quibuscunque affectos, PP et Q.Q\text{.} Concipiatur PP sine respectu signi sui in factores suos primos resolutus, designeturque per p,p\text{,} quot inter hos reperiantur, quorum non-residuum sit Q.Q\text{.} Si vero aliquis numerus primus, cuius non-residuum est Q,Q\text{,} pluries inter factores ipsius PP occurrit, pluries etiam numerandus erit. Similiter sit qq multitudo factorum primorum ipsius Q,Q\text{,} quorum non-residuum est P.P\text{.} Tum numeri p,p\text{,} qq certam relationem mutuam habebunt ab indole numerorum P,P\text{,} QQ pendentem. Scilicet si alter numerorum p,p\text{,} qq est par vel impar, numerorum P,P\text{,} QQ forma docebit, utrum alter par sit vel impar. Haec relatio in sequenti tabula exhibetur.

Erunt p,p\text{,} qq simul pares vel simul impares, quando numeri P,P\text{,} QQ habent formas:

1. +A,+A\text{,} +A+A'
2. +A,+A\text{,} A-A'
3. +A,+A\text{,} +B+B
4. +A,+A\text{,} B-B
5. A,-A\text{,} A-A'
6. +B,+B\text{,} B-B'

Contra numerorum p,p\text{,} qq alter erit par, alter impar, quando numeri P,P\text{,} QQ habent formas:Sit l=1l=1 si uterque P,P\text{,} Q3(mod.4),Q ≡ 3 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu4}\text{,} alioquin l=0;l=0\text{;} m=1m=1 si uterque P,P\text{,} QQ negativus, alioquin m=1:m=1\text{:} tunc relatio pendet ab l+m.l+m\text{.}

7. A,-A\text{,} +B+B
8. A,-A\text{,} B-B
9. +B,+B\text{,} +B+B'
10. B,-B\text{,} B-B'

Ex. Sint numeri propositi 55-55 et +1197,+1197\text{,} qui ad casum quartum erunt referendi. Est autem 11971197 non-residuum unius factoris primi ipsius 55,55\text{,} scilicet numeri 5,5\text{,} 55-55 autem non-residuum trium factorum primorum ipsius 1197,1197\text{,} scilicet numerorum 3,3\text{,} 3,3\text{,} 19.19\text{.}

Si PP et QQ numeros primos designant, propositiones hae abeunt in eas quas art. 131 tradidimus. Hic scilicet pp et qq maiores quam 11 fieri nequeunt, quare quando pp ponitur esse par, necessario erit =0=0 i.e. QQ erit residuum ipsius P,P\text{,} quando vero pp est impar, QQ ipsius PP non-residuum erit. Et vice versa. Ita scriptis a,a\text{,} bb loco ipsorum A,A\text{,} B,B\text{,} ex 88 sequitur, si a-a fuerit residuum vel non-residuum ipsius b,b\text{,} fore b-b non-residuum vel residuum ipsius a,a\text{,} quod cum 33 et 44 art. 131 convenit.

Generaliter vero patet, QQ residuum ipsius PP esse non posse nisi fuerit p=0;p=0\text{;} si igitur pp impar, QQ certo ipsius PP non-residuum erit.

Hinc etiam propp. art. praec. sine difficultate derivari possunt.

Ceterum mox patebit, hanc repraesentationem generalem plus esse quam speculationem sterilem, quum theorematis fundamentalis demonstratio completa absque ea vix perfici possit.

134.

Aggrediamur nunc deductionem harum propositionum.

  1. Concipiatur, ut ante, PP in factores suos primos resolutus, signis neglectis, insuperque etiam QQ in factores quomodocunque resolvatur, ita tamen ut signi ipsius QQ ratio habeatur. Combinentur illi singuli cum singulis his. Tum si ss designat multitudinem omnium combinationum, in quibus factor ipsius QQ est non-residuum factoris ipsius P,P\text{,} pp et ss vel simul pares vel simul impares erunt. Sint enim factores primi ipsius P,P\text{,} hi f,f\text{,} f,f'\text{,} fetc.f'' \operatorname{etc.} et inter factores in quibus QQ est resolutus, sint mm qui ipsius ff sint non-residua, mm' non-residua ipsius f,f'\text{,} mm'' non-residua ipsius fetc.f'' \operatorname{etc.} Tum facile quisquis perspiciet, fore s=m+m+m+etc. s = m + m' + m'' + \operatorname{etc.} pp autem exprimere quot numeri inter ipsos m,m\text{,} m,m'\text{,} metc.m'' \operatorname{etc.} sint impares. Unde sponte patet, ss fore parem quando pp sit par, imparem quando pp sit impar.

  2. Haec generaliter valent, quomodocunque QQ in factores sit resolutus. Descendamus ad casus particulares. Contemplemur primo casus, ubi alter numerorum, P,P\text{,} est positivus, alter vero, Q,Q\text{,} vel formae +A+A vel formae B.-B\text{.} Resolvantur P,P\text{,} QQ in factores suos primos, attribuatur singulis factoribus ipsius PP signum positivum, singulis autem factoribus ipsius QQ signum positivum vel negativum, prout sunt formae aa vel b;b\text{;} tunc autem manifesto QQ flet vel formae +A+A vel B,-B\text{,} uti requiritur. Combinentur factores singuli ipsius PP cum singulis factoribus ipsius Q,Q\text{,} designetque ut ante ss multitudinem combinationum in quibus factor ipsius QQ est non-residuum factoris ipsius P,P\text{,} similiterque tt multitudinem combinationum, in quibus factor ipsius PP est non-residuum factoris ipsius Q.Q\text{.} At ex theoremate fundamentali sequitur, illas combinationes identicas fore cum his adeoque s=t.s=t\text{.} Tandem ex iis quae modo demonstravimus sequitur esse ps(mod.2),p ≡ s \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{,} qt(mod.2),q ≡ t \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{,} unde fit pq(mod.2).p ≡ q \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{.}

    Habentur itaque propp. 1, 3, 4 et 6 art. 133.

    Propositiones reliquae per methodum similem directe erui possunt, sed una consideratione nova indigent; facilius autem ex praecedentibus sequenti modo derivantur.

  3. Denotent rursus P,P\text{,} Q,Q\text{,} numeros quoscunque impares inter se primos, p,p\text{,} qq multitudinem factorum primorum ipsorum P,P\text{,} Q,Q\text{,} quorum non-residua Q,Q\text{,} PP respective. Tandem sit pp' multitudo factorum primorum ipsius P,P\text{,} quorum non-residuum est QQ (quando QQ per se est negativus, manifesto Q-Q numerum positivum indicabit). Iam omnes factores primi ipsius PP in quatuor classes distribuantur.

    1. in factores formae a,a\text{,} quorum residuum est Q.Q\text{.}

    2. factores formae b,b\text{,} quorum residuum Q.Q\text{.} Horum multitudo sit χ.χ\text{.}

    3. factores formae a,a\text{,} quorum non-residuum est Q.Q\text{.} Horum multitudo sit ψ.ψ\text{.}

    4. factores formae b,b\text{,} quorum non-residuum Q.Q\text{.} Quorum multitudo =ω.= ω\text{.}

    Tum facile perspicitur fore p=ψ+ω,p = ψ + ω\text{,} p=χ+ψ.p' = χ + ψ\text{.}

    Iam quando PP est formae ±A,±A\text{,} erit χ+ωχ+ω adeoque etiam χωχ-ω numerus par: quare fiet p=p+χωp(mod.2);p'=p+χ-ω ≡ p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{;} quando vero PP est formae ±B,±B\text{,} per simile ratiocinium invenitur, numeros p,p\text{,} pp' sec. mod. 22 incongruos fore.

  4. Applicemus haec ad casus singulos. Sit primo tum PP tum QQ formae +A,+A\text{,} eritque ex prop. 1. pq(mod.2);p ≡ q \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{;} at erit pp(mod.2);p' ≡ p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{;} quare etiam pq(mod.2).p' ≡ q \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2}\text{.} Quod convenit cum prop. 2.— Simili modo si PP est formae A,-A\text{,} QQ formae +A,+A\text{,} erit pp(mod.2)p ≡ p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu2} ex prop. 2 quam modo demonstravimus; hinc, ob pp,p' ≡ p\text{,} erit pq.p' ≡ q\text{.} Est itaque etiam prop. 5 demonstrata.

Eodem modo prop. 7 ex 3; prop. 8 vel ex 4 vel ex 7; prop. 9 ex 6; ex eademque prop. 10 derivantur.

Demonstratio rigorosa theorematis fundamentalis.

135.

Per art. praec. propositiones art. 133 non quidem sunt demonstratae, sed tamen earum veritas a veritate theorematis fundamentalis quam aliquantisper supposuimus pendere ostensa est. At ex ipsa deductionis methodo manifestum est, illas valere pro numeris P,P\text{,} Q,Q\text{,} si modo theorema fundamentale pro omnibus factoribus primis horum numerorum inter se comparatis locum habeat, etiamsi generaliter verum non sit. Nunc igitur ipsius theorematis fundamentalis demonstrationem aggrediamur. Cui praemittimus sequentem explicationem.

Theorema fundamentale usque ad numerum aliquem MM verum esse dicemus, si valet pro duobus numeris primis quibuscunque, quorum neuter ipsum MM superat.

Simili modo intelligi debet, si theoremata artt. 131, 132, 133 usque ad aliquem terminum vera esse dicemus. Facile vero perspicitur, si de veritate theorematis fundamentalis usque ad aliquem terminum constet, has propositiones usque ad eundem terminum locum esse habituras.

136.

Theorema fundamentale pro numeris parvis verum esse, per inductionem facile confirmari, atque sic limes determinari potest usque ad quem certo locum teneat. Hanc inductionem institutam esse postulamus: prorsus autem indifferens est quousque eam persecuti simus; sufficeret adeo, si tantummodo usque ad numerum 55 eam confirmavissemus, hoc autem per unicam observationem absolvitur, quod est +5N3,+5N3\text{,} ±3N5.±3N5\text{.}

Iam si theorema fundamentale generaliter verum non est, dabitur limes aliquis, T,T\text{,} usque ad quem valebit, ita tamen ut usque ad numerum proxime maiorem, T+1,T+1\text{,} non amplius valeat. Hoc autem idem est ac si dicamus, dari duos numeros primos, quorum maior sit T+1,T+1\text{,} et qui inter se comparati theoremati fundamentali repugnent, binos autem alios numeros primos quoscunque, si modo ambo ipso T+1T+1 sint minores, huic theoremati esse consentaneos. Unde sequitur, propositiones artt. 131, 132, 133 usque ad TT etiam locum habituras. Hanc vero suppositionem consistere non posse nunc ostendemus. Erunt autem secundum formas diversas, quas tum T+1,T+1\text{,} tum numerus primus ipso T+1T+1 minor, quem cum T+1T+1 comparatum theoremati repugnare supposuimus, habere possunt, casus sequentes distinguendi. Numerum istum primum per pp designamus.

Quando tum T+1T+1 tum pp sunt formae 4n+1,4n+1\text{,} theorema fundamentale duobus modis falsum esse posset, scilicet si simul esset,
vel±pR(T+1) et ±(T+1)Npvel simul±pN(T+1) et ±(T+1)Rp\begin{alignedat}{3} &\textit{vel} \qquad && ± pR(T+1) &\text{ et }& ± (T+1)Np \\ &\textit{vel simul} \qquad && ± p N(T+1) &\text{ et }& ± (T+1)Rp \end{alignedat}

Quando tum T+1T+1 tum pp sunt formae 4n+3,4n+3\text{,} theor. fund. falsum erit, si simul fuerit vel+pR(T+1) et (T+1)Np(sive quod eodem reditpN(T+1) et +(T+1)Rp)vel+pN(T+1) et (T+1)Rp(sive+pN(T+1) et +(T+1)Np)\begin{alignedat}{3} &\textit{vel} \qquad && + pR(T+1) &\text{ et }& -(T+1)Np \\ &(\text{sive quod eodem redit} \qquad && - pN(T+1) &\text{ et }& +(T+1)Rp) \\ &\textit{vel} \qquad && + pN(T+1) &\text{ et }& -(T+1)Rp \\ &(\text{sive} \qquad && + pN(T+1) &\text{ et }& +(T+1)Np) \end{alignedat}

Quando T+1T+1 est formae 4n+1,4n+1\text{,} pp vero formae 4n+3,4n+3\text{,} theor. fund. falsum erit, si fuerit vel±pR(T+1) et +(T+1)Np(sive (T+1)Rp)vel±pN(T+1) et ±(T+1)Np(sive +(T+1)Rp)\begin{alignedat}{3} &\textit{vel} \qquad && ± p R(T+1) &\text{ et }& + (T+1)Np \quad\text{(sive $-(T+1)Rp$)}\\ &\textit{vel} \qquad && ± p N(T+1) &\text{ et }& ± (T+1)Np \quad\text{(sive $+(T+1)Rp$)} \end{alignedat}

Quando T+1T+1 est formae 4n+3,4n+3\text{,} pp vero formae 4n+1,4n+1\text{,} theor. fund. falsum erit, si fuerit vel+pR(T+1)(sive pN(T+1)) et ±(T+1)Npvel+pN(T+1)(sive pR(T+1)) et ±(T+1)Rp\begin{alignedat}{3} &\textit{vel} \qquad && + p R(T+1) \quad\text{(sive $-pN(T+1)$)} &\text{ et }& ±(T+1)Np \\ &\textit{vel} \qquad && + p N(T+1) \quad\text{(sive $-pR(T+1)$)} &\text{ et }& ± (T+1)Rp \end{alignedat}

Si demonstrari poterit, nullum horum octo casuum locum habere posse, simul certum erit, theorematis fundamentalis veritatem nullis limitibus circumscriptam esse. Hoc itaque negotium nunc aggredimur: at quoniam alii horum casuum ab aliis sunt dependentes, eundem ordinem, quo eos hic enumeravimus, servare non licebit.

137.

Casus primus. Quando T+1T+1 est formae 4n+14n+1 (=a),(=a)\text{,} atque pp eiusdem formae; insuper vero ±pRa,±p Ra\text{,} non potest esse ±aNp.±a Np\text{.} Hic casus supra fuit primus.

Sit +pe2(mod.a),+p ≡ e^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mua}\text{,} atque ee par et <a< a (quod semper obtineri potest). Iam duo casus sunt distinguendi.

  1. Quando ee per pp non est divisibilis. Ponatur e2=p+afe^2 = p+af eritque ff positivus, formae 4n+34n+3 (sive formae BB), <a<a et per pp non divisibilis. Porro erit e2p(mod.f),e^2 ≡ p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6muf}\text{,} i.e. pRfpRf adeoque ex prop. 11 art. 132 ±fRp±fRp (quia enim p,p\text{,} f<a,f<a\text{,} pro his propositiones istae valebunt). At est etiam afRp,afRp\text{,} quare fiet quoque ±aRp.±aRp\text{.}

  2. Quando ee per pp est divisibilis, ponatur e=gp,e=gp\text{,} atque e2=p+aph,e^2=p+aph\text{,} sive pg2=1+ah.pg^2=1+ah\text{.} Tum erit hh formae 4n+34n+3 (BB), atque ad pp et g2g^2 primus. Porro erit pg2Rh,pg^2Rh\text{,} adeoque etiam pRh,pRh\text{,} hinc (prop. 11 art. 132) ±hRp.±hRp\text{.} At est etiam ahRp,-ahRp\text{,} quia ah1(mod.p);-ah ≡ 1 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup}\text{;} quare fiet etiam aRp.∓aRp\text{.}

138.

Casus secundus. Quando T+1T+1 est formae 4n+14n+1 (=a),(=a)\text{,} pp formae 4n+3,4n+3\text{,} atque ±pR(T+1),±pR(T+1)\text{,} non potest esse +(T+1)Np+(T+1)Np sive (T+1)Rp.-(T+1)Rp\text{.} Hic casus supra fuit quintus.

Sit ut supra e2=p+fae^2=p+fa atque ee par et <a.<a\text{.}

  1. Quando ee per pp non est divisibilis, erit etiam ff per pp non divisibilis. Praeterea autem erit ff positivus, formae 4n+14n+1 (sive AA), atque <a;<a\text{;} +fRf,+fRf\text{,} adeoque (prop. 10 art. 132) +fRp.+fRp\text{.} Sed est etiam +faRp,+faRp\text{,} quare fiet +aRp,+aRp\text{,} sive aNp.-aNp\text{.}

  2. Quando ee per pp est divisibilis, sit e=pg,e=pg\text{,} atque f=ph.f=ph\text{.} Erit itaque g2p=1+ha.g^2p = 1+ha\text{.} Tum hh erit positivus, formae 4n+34n+3 (BB), et ad pp et g2g^2 primus. Porro +g2pRh,+g^2pRh\text{,} adeoque +pRh;+pRh\text{;} hinc fit (prop. 13 art.132) hRp.-hRp\text{.} At est haRp,-haRp\text{,} unde fit +aRp+aRp atque aNp.-aNp\text{.}

139.

Casus tertius. Quando T+1T+1 est formae 4n+14n+1 (=a),(=a)\text{,} pp eiusdem formae, atque ±pNa:±pNa\text{:} non potest esse ±aRp.±a Rp\text{.} (Supra casus secundus).

Capiatur aliquis numerus primus ipso aa minor, cuius non-residuum sit +a,+a\text{,} quales dari supra demonstravimus (artt. 125, 129). Sed hic duos casus seorsim considerare oportet, prout hic numerus primus fuerit formae 4n+14n+1 vel 4n+3,4n+3\text{,} non enim demonstratum fuit, dari tales numeros primos utriusque formae.

  1. Sit iste numerus primus formae 4n+14n+1 et =a.=a'\text{.} Tum erit ±aNa±a'Na (art. 131) adeoque ±apRa.±a'pRa\text{.} Sit igitur e2ap(mod.a)e^2 ≡ a'p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mua} atque ee par, <a.<a\text{.} Tunc iterum quatuor casus erunt distinguendi.

    1. Quando ee neque per pp neque per aa' est divisibilis. Ponatur e2=ap±af,e^2=a'p±af\text{,} signis ita acceptis ut ff flat positivus. Tum erit f<a,f<a\text{,} ad aa' et pp primus atque pro signo superiori formae 4n+3,4n+3\text{,} pro inferiori formae 4n+1.4n+1\text{.} Designemus brevitatis gratia per [x,y][x,y] multitudinem factorum primorum numeri yy quorum non-residuum est x.x\text{.} Tum erit apRfa'pRf adeoque [ap,f]=0.[a'p,f] = 0\text{.} Hinc erit [f,ap][f,a'p] numerus par (propp. 1, 3, art. 133), i.e. aut =0=0 aut =2.=2\text{.} Quare erit ff aut residuum utriusque numerorum a,a'\text{,} p,p\text{,} aut neutrius. Illud autem est impossibile, quum ±af±af sit residuum ipsius a,a'\text{,} atque ±aNa±aNa' (hyp.); unde fit ±fNa.±fNa'\text{.} Hinc ff debet esse utriusque numerorum a,a'\text{,} pp non-residuum. At propter ±afRp±afRp erit ±aNp.±aNp\text{.} Q.E.D.

    2. Quando ee per p,p\text{,} neque vero per aa' est divisibilis, sit e=gp,e=gp\text{,} atque g2p=a±ah,g^2p=a'±ah\text{,} signo ita determinato, ut hh fiat positivus. Tum erit h<a,h<a\text{,} ad a,a'\text{,} gg et pp primus, atque pro signo superiori formae 4n+3,4n+3\text{,} pro inferiori vero formae 4n+1.4n+1\text{.} Ex aequatione g2p=a±ah,g^2p=a'±ah\text{,} si per pp et aa' multiplicatur, nullo negotio deduci potest, paRh(α);pa'Rh … (α)\text{;} ±ahpRa(β);±ahpRa' … (β)\text{;} aahRp(γ).aa'hRp … (γ)\text{.} Ex (α)(α) sequitur [pa,h]=0,[pa',h]=0\text{,} adeoque (propp. 1, 3, art. 133) [h,pa][h,pa'] par, i.e. erit hh non-residuum vel utriusque p,p\text{,} a,a'\text{,} vel neutrius. Priori in casu ex (β)(β) sequitur ±apNa,±apNa'\text{,} et quum per hyp. sit ±aNa,±aNa'\text{,} erit ±pRa.±pRa'\text{.} Hinc per theor. fundam., quod pro numeris p,p\text{,} aa' ipso T+1T+1 minoribus valet, ±aRp.±a'Rp\text{.} Hinc et ex eo quod hNp,hNp\text{,} fit per (γ)(γ) ±aNp.±aNp\text{.} Q.E.D. Posteriori casu ex (β)(β) sequitur ±apRa,±apRa'\text{,} hinc ±pNa,±pNa'\text{,} ±aNp,±a'Np\text{,} hincque tandem et ex hRphRp fit ex (γ)(γ) ±aNp.±aNp\text{.} Q.E.D.

    3. Quando ee per aa' non autem per pp est divisibilis. Pro hoc casu demonstratio tantum non eodem modo procedit ut in praec., neminemque qui hanc penetravit poterit morari.

    4. Quando ee tum per aa' tum per pp est divisibilis adeoque etiam per productum apa'p (numeros a,a'\text{,} pp enim inaequales esse supponimus, quia alias id quod demonstrare operam damus, esse aNpaNp iam in hypothesi aNaaNa' contentum foret), sit e=gape=ga'p atque g2ap=1±ah.g^2a'p=1±ah\text{.} Tum erit h<a,h<a\text{,} ad aa' et pp primus atque pro signo superiori formae 4n+3,4n+3\text{,} pro inferiori formae 4n+1.4n+1\text{.} Facile vero perspicitur, ex ista aequatione deduci posse haec apRh(α);a'pRh … (α)\text{;} ahRa(β);ahRa' … (β)\text{;} ±ahRp(γ).±ahRp … (γ)\text{.} Ex (α)(α) quod convenit cum (α)(α) in (2) sequitur perinde ut illic, esse vel simul hRp,hRp\text{,} hRa,hRa'\text{,} vel hNp,hNp\text{,} hNa.hNa'\text{.} Sed in casu priori foret per (β),(β)\text{,} aRa,aRa'\text{,} contra hyp.; quare erit hNp,hNp\text{,} adeoque per (γ)(γ) etiam aNp.aNp\text{.}

  2. Quando iste numerus primus est formae 4n+3,4n+3\text{,} demonstratio praecedenti tam similis est, ut eam apponere superfluum nobis visum sit. In eorum gratiam qui per se eam evolvere gestiunt (quod maxime commendamus), id tantum observamus, postquam ad talem aequationem e2=bp±afe^2 = bp±af (designante bb illum numerum primum) perventum fuerit, ad perspicuitatem profuturum, si utrumque signum seorsim consideretur.

140.

Casus quartus. Quando T+1T+1 est formae 4n+14n+1 (=a),(=a)\text{,} pp formae 4n+3,4n+3\text{,} atque ±pNa,±pNa\text{,} non poterit esse +aRp+aRp sive aNp.-aNp\text{.} (Casus sextus supra).

Etiam huius casus demonstrationem, quum prorsus similis sit demonstrationi casus tertii, brevitatis gratia omittimus.

141.

Casus quintus. Quando T+1T+1 est formae 4n+34n+3 (=b),(=b)\text{,} pp eiusdem formae, atque +pRb+pRb sive pNb,-pNb\text{,} nequit esse +bRp+bRp sive bNp.-bNp\text{.} (Casus tertius supra).

Sit p=e2(mod.b),p=e^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mub}\text{,} atque ee par et <b.<b\text{.}

  1. Quando ee per pp non est divisibilis. Ponatur e2=p+bf,e^2=p+bf\text{,} eritque ff positivus, formae 4n+3,4n+3\text{,} <b<b atque ad pp primus. Porro erit pRfpRf adeoque per prop. 13 art. 132, fRp.-fRp\text{.} Hinc et ex +bfRp+bfRp fit bRp-bRp adeoque +bNp.+bNp\text{.} Q.E.D.

  2. Quando ee per pp est divisibilis, sit e=pge=pg atque ggp=1+bh.ggp=1+bh\text{.} Tum erit hh formae 4n+14n+1 atque ad pp primus, pg2p2(mod.h),p≡ g^2p^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6muh}\text{,} adeoque pRh;pRh\text{;} hinc fit +hRp+hRp (prop. 10 art. 132), unde et ex bhRp-bhRp sequitur bRp,-bRp\text{,} sive +bNp.+bNp\text{.} Q.E.D.

142.

Casus sextus. Quando T+1T+1 est formae 4n+34n+3 (=b),(=b)\text{,} pp formae 4n+1,4n+1\text{,} atque pRb,pRb\text{,} non poterit esse ±bNp.±bNp\text{.} (Supra casus septimus).

Demonstrationem praecedenti omnino similem omittimus.

143.

Casus septimus. Quando T+1T+1 est formae 4n+34n+3 (=b),(=b)\text{,} pp eiusdem formae, atque +pNb+pNb sive pRb,-pRb\text{,} non poterit esse +bNp+bNp sive bRp.-bRp\text{.} (Casus quartus supra).

Sit pe2(mod.b),-p ≡ e^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mub}\text{,} atque ee par et <b.<b\text{.}

  1. Quando ee per pp non divisibilis. Sit p=e2bf-p=e^2-bf eritque ff positivus, formae 4n+1,4n+1\text{,} ad pp primus ipsoque bb minor (etenim ee certo non maior quam b1,b-1\text{,} p<b1,p<b-1\text{,} quare erit bf=e2+p<b2b,bf=e^2+p<b^2-b\text{,} i.e. f<b1f<b-1). Porro erit pRf,-pRf\text{,} hinc (prop. 10 art. 132) +fRp,+fRp\text{,} unde et ex +bfRp+bfRp fit +bRp,+bRp\text{,} sive bNp.-bNp\text{.}

  2. Quando ee per pp est divisibilis, sit e=pg,e=pg\text{,} atque g2p=1+bh.g^2p=-1+bh\text{.} Tum erit hh positivus, formae 4n+3,4n+3\text{,} ad pp primus et <b.<b\text{.} Porro erit pRh,-pRh\text{,} unde fit (prop. 14 art. 132) +hRp.+hRp\text{.} Hinc et ex bhRpbhRp sequitur +bRp+bRp sive bNp.-bNp\text{.} Q.E.D.

144.

Casus octavus. Quando T+1T+1 est formae 4n+34n+3 (=b),(=b)\text{,} pp formae 4n+1,4n+1\text{,} atque +pNb+pNb sive pRb,-pRb\text{,} non poterit esse ±bRp.±bRp\text{.} (Casus ultimus supra).

Demonstratio perinde procedit ut in casu praecedenti.

Methodus analoga, theorema art. 114 demonstrandi.

145.

In demonstratt. praecc. semper pro ee valorem parem accepimus (artt. 137, 144); observare convenit, etiam valorem imparem adhiberi potuisse, sed tum plures adhuc distinctiones introducendae fuissent. Qui his disquisitionibus delectantur, haud inutile facient, si vires suas in evolutione horum casuum exercitent. Praeterea theoremata ad residua +2+2 et 2-2 pertinentia tunc supponi debuissent; quum vero nostra demonstratio absque his theorematibus sit perfecta, novam hinc methodum nanciscimur, illa demonstrandi. Quae minime est contemnenda, quum methodi, quibus supra pro demonstratione theorematis, ±2±2 esse residuum cuiusvis numeri primi formae 8n+1,8n+1\text{,} usi sumus, minus directae videri possint. Reliquos casus (qui ad numeros primos formarum 8n+3,8n+3\text{,} 8n+5,8n+5\text{,} 8n+78n+7 spectant) per methodos supra traditas demonstratos, illudque theorema tantummodo per inductionem inventum esse supponemus; hanc autem inductionem per sequentes reflexiones ad certitudinis gradum evehemus.

Si ±2±2 omnium numerorum primorum formae 8n+18n+1 residuum non esset, ponatur minimus primus huius formae, cuius non-residuum ±2,±2\text{,} =a,=a\text{,} ita ut pro omnibus primis ipso aa minoribus theorema valeat. Tum accipiatur numerus aliquis primus <12a,<\frac 12a\text{,} cuius non-residuum aa (qualem dari ex art. 129 facile deducitur). Sit hic =p=p eritque per theor. fund. pNa.pNa\text{.} Hinc fit ±2pRa.±2pRa\text{.}— Sit itaque e22p(mod.a),e^2 ≡ 2p \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mua}\text{,} ita ut ee sit impar atque <a.<a\text{.} Tum duo casus erunt distinguendi.

  1. Quando ee per pp non est divisibilis. Sit e2=2p+aqe^2=2p+aq eritque qq positivus, formae 8n+78n+7 vel formae 8n+38n+3 (prout pp est formae 4n+14n+1 vel 4n+34n+3), <a,<a\text{,} atque per pp non divisibilis. Iam omnes factores primi ipsius qq in quatuor classes distribuantur, sint scilicet ee formae 8n+1,8n+1\text{,} ff formae 8n+3,8n+3\text{,} gg formae 8n+5,8n+5\text{,} hh formae 8n+7;8n+7\text{;} productum e factoribus primae classis sit E,E\text{,} producta e factoribus secundae, tertiae, quartae classis respective, F,F\text{,} G,G\text{,} H.H\text{.}Si ex aliqua classe nulli factores adessent, loco producti ex his 11 scribere oporteret.

    His ita factis, consideremus primo casum ubi pp est formae 4n+1,4n+1\text{,} sive qq formae 8n+7.8n+7\text{.} Tum facile perspicitur fore 2RE,2RE\text{,} 2RH,2RH\text{,} unde pRE,pRE\text{,} pRH,pRH\text{,} hincque tandem ERp,ERp\text{,} HRp.HRp\text{.} Porro erit 22 non-residuum cuiusvis factoris formae 8n+38n+3 aut 8n+5,8n+5\text{,} adeoque etiam p;p\text{;} hinc quivis talis factor non-residuum ipsius p;p\text{;} unde facile concluditur FGFG fore ipsius pp residuum, si f+gf+g fuerit par, non-residuum, si f+gf+g fuerit impar. At f+gf+g impar esse non potest; facile enim perspicietur omnes casus enumerando, EFGHEFGH sive qq fieri vel formae 8n+38n+3 vel 8n+5,8n+5\text{,} si fuerit f+gf+g impar, quidquid sint singuli e,e\text{,} f,f\text{,} g,g\text{,} h,h\text{,} contra hyp. Erit igitur FGRp,FGRp\text{,} EFGHRp,EFGHRp\text{,} sive qRp,qRp\text{,} hincque tandem, propter aqRp,aqRp\text{,} aRpaRp contra hyp. Secundo quando pp est formae 4n+3,4n+3\text{,} simili modo ostendi potest, fore pREpRE adeoque ERp,ERp\text{,} pRF-pRF adeoque FRp,FRp\text{,} tandem g+hg+h parem hincque GHRp,GHRp\text{,} unde tandem sequitur qRp,qRp\text{,} aRpaRp contra hyp.
  1. Quando ee per pp divisibilis, demonstratio simili modo adornari et a peritis (quibus solis hic articulus est scriptus) haud difficulter evolvi poterit. Nos brevitatis gratia eam omittimus.

Solutio problematis generalis.

146.

Per theorema fundamentale atque propositiones ad residua 1-1 et ±2±2 pertinentes semper determinari potest, utrum numerus quicunque datus numeri primi dati residuum sit an non-residuum. At haud inutile erit, reliqua etiam quae supra tradidimus hic iterum in conspectum producere, ut omnia coniuncta habeantur, quae sunt necessaria ad solutionem

Problematis: Propositis duobus numeris quibuscunque P, Q, invenire, utrum alter Q, alterius P residuum sit tm non—residuum.

Sol.
  1. Sit P=aαbβcγetc.P=a^αb^βc^γ \operatorname{etc.} designantibus a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} numero primos inaequales positive acceptos (nam PP manifesto absolute est sumendus). Brevitatis gratia in hoc art. relationem duorum numerorum x,x\text{,} yy simpliciter dicemus eam, quatenus prior xx posterioris yy residuum est vel non-residuum. Pendet igitur relatio ipsorum Q,Q\text{,} PP a relationibus ipsorum Q,Q\text{,} aα;a^α\text{;} Q,Q\text{,} bβetc.b^β \operatorname{etc.} (art. 105).

  2. Ut relatio ipsorum Q,Q\text{,} aαa^α (de reliquis enim Q,Q\text{,} bβetc.b^β \operatorname{etc.} idem valet) innotescat, duo casus distinguendi sunt.

    1. Quando QQ per aa est divisibilis. Ponatur Q=Qae,Q=Q'a^e\text{,} ita ut QQ' per aa non sit divisibilis. Tunc si e=αe=α vel e>α,e>α\text{,} erit QRaα;QRa^α\text{;} si vero e<αe<α atque impar, erit QNaα:QNa^α\text{:} tandem si e<αe<α atque par, habebit QQ ad aαa^α eandem relationem quam habet QQ' ad aαe.a^{α-e}\text{.} Reductus est itaque hic casus ad

    2. Quando QQ per aa non est divisibilis. Hic denuo duos casus distinguimus.

      1. Quando a=2.a=2\text{.} Tunc semper erit QRaα,QRa^α\text{,} quando α=1;α=1\text{;} quando vero α=2,α=2\text{,} requiritur, ut sit QQ formae 4n+1:4n+1\text{:} denique quando α=3α=3 vel >3,>3\text{,} QQ debet esse formae 8n+1.8n+1\text{.} Quae conditio si locum habet, erit QRaα.QRa^α\text{.}

      2. Quando aa est alius numerus primus. Tunc QQ ad aαa^α eandem relationem habebit quam habet ad aa (V. art. 101).

  3. Relatio numeri cuiuscunque QQ ad numerum primum aa (imparem) ita investigatur. Quando Q>a,Q>a\text{,} substituatur loco ipsius QQ ipsius residuum minimum positivum secundum modulum a.a\text{.}Residuum in signific. art. 4.— Plerumque praestat residuum absolute minimum accipere.

    Hoc ad et eandem relationem habebit quam habet Q.

    Porro resolvatur Q,Q\text{,} sive numerus ipsius loco assumtus, in factores suos primos p,p\text{,} p,p'\text{,} petc.,p'' \operatorname{etc.}\text{,} quibus adiungendus factor 1,-1\text{,} quando QQ est negativus. Tum constat relationem ipsius QQ ad aa pendere a relationibus singulorum p,p\text{,} p,p'\text{,} petc.p'' \operatorname{etc.} ad a.a\text{.} Scilicet si inter illos factores sunt 2m2m non-residua ipsius a,a\text{,} erit QRa,QRa\text{,} si vero 2m+1,2m+1\text{,} erit QNa.QNa\text{.} Facile autem perspicitur, si inter factores p,p\text{,} p,p'\text{,} petc.,p'' \operatorname{etc.}\text{,} bini aut quaterni aut seni aut generaliter 2k2k aequales occurrant, hos tuto eiici posse.

  4. Si inter factores p,p\text{,} p,p'\text{,} pp'' reperiuntur 1-1 et 2,2\text{,} horum relatio ad aa ex artt. 108, 112, 113, 114 inveniri potest. Reliquorum autem relatio ad aa pendet a relatione ipsius aa ad ipsos (theor. fund., atque propp. art. 131). Sit pp unus ex ipsis, invenieturque, (tractando numeros a,a\text{,} pp eodem modo ut antea QQ et aa illis respective maiores) relationem ipsius aa ad pp aut per artt. 108–114 determinari posse (si scilicet residuum minimum ipsius a(mod.p)a \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mup} nullos factores primos impares habeat), aut insuper a relatione ipsius pp ad numeros quosdam primos ipso pp minores pendere. Idem valet de reliquis factoribus p,p'\text{,} petc.p'' \operatorname{etc.} Facile iam perspicitur per continuationem huius operationis tandem ad numeros perventum iri, quorum relationes per propp. artt. 108–114 determinari possint. Per exemplum haec clariora fient.

Ex. Quaeritur relatio numeri +453+453 ad 1236.1236\text{.} Est 1236=4.3.103;1236 = 4 \operatorname{.}3 \operatorname{.}103\text{;} +453R4+453R4 per II.2(A); +453R3+453R3 per II.1. Superest igitur ut relatio ipsius +453+453 ad 103103 exploretur. Eadem autem erit quam habet +41+41 (453,≡ 453\text{,} mod. 103103) ad 103;103\text{;} eadem ipsius +103+103 ad 4141 (theor. fund.), sive ipsius 20-20 ad 41.41\text{.} At est 20R41;-20R41\text{;} namque 20=1.2.2.5;-20 = -1 \operatorname{.}2 \operatorname{.}2 \operatorname{.}5\text{;} 1R41;-1R41\text{;} atque +5R41+5R41 ideo quod 41141 ≡ 1 adeoque ipsius 55 residuum est (theor. fund.). Hinc sequitur +453R103,+453R103\text{,} hincque tandem +453R1236.+453R1236\text{.} Est autem revera 4532972(mod.1236).453≡297^2 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu1236}\text{.}

De formis linearibus omnes numeros primos continentibus, quorum vel residuum vel non-residuum est numerus quicunque datus.

147.

Proposito numero quocunque A,A\text{,} formulae certae exhiberi possunt, sub quibus omnes numeri ad AA primi quorum residuum est A,A\text{,} continentur, sive omnes, qui esse possunt divisores numerorum formae xxAxx-A (designante xxxx quadratum indeterminatum).Huiusmodi numeros simpliciter divisores ipsius xxAxx-A dicemus, unde sponte patet quid sint non-divisores.

Sed brevitatis gratia ad eos tantum divisores respiciemus, qui sunt impares atque ad AA primi, quum ad hos casus reliqui facile reduci possint.

Sit primo AA aut numerus primus positivus formae 4n+1,4n+1\text{,} aut negativus formae 4n1.4n-1\text{.} Tum secundum theorema fundamentale omnes numeri primi, qui, positive sumti, sunt residua ipsius A,A\text{,} erunt divisores ipsius xxA:xx-A\text{:} omnes autem numeri primi (excepto numero 22 qui semper est divisor), qui ipsius AA sunt non-residua, erunt non-divisores ipsius xxA.xx-A\text{.} Sint omnia residua ipsius AA ipso AA minora (exclusa cifra) r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.r'' \operatorname{etc.} omnia non-residua vero n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.n'' \operatorname{etc.} Tum quivis numerus primus, in aliqua formarum Ak+r,Ak+r\text{,} Ak+r,Ak+r'\text{,} Ak+retc.Ak+r'' \operatorname{etc.} contentus, erit divisor ipsius xxA,xx-A\text{,} quivis autem primus in aliqua formarum Ak+n,Ak+n\text{,} Ak+netc.Ak+n' \operatorname{etc.} contentus non-divisor erit, designante kk numerum integrum indeterminatum. Illas formas dicimus formas dioisorum ipsius xxAxx-A, has vero formas non-divisorum. Utrorumque multitudo erit 12(A1).\frac 12(A-1)\text{.} Porro si CC est numerus compositus impar atque ARB,ARB\text{,} omnes factores primi ipsius BB in aliqua formarum priorum continentur adeoque etiam B.B\text{.} Quare quivis numerus impar in forma non-divisorum contentus, erit non-divisor formae xxA.xx-A\text{.} Sed hoc theorema convertere non licet; nam si BB est non-divisor compositus impar formae xxA,xx-A\text{,} inter factores primos ipsius BB aliqui non-divisores erunt, quorum multitudo si est par, BB nihilominus in aliqua forma divisorum reperietur. V. art. 99.

Ex. Hoc modo pro A=11A=-11 formae divisorum ipsius xx+11xx+11 inveniuntur hae: 11k+1,11k+1\text{,} 3,3\text{,} 4,4\text{,} 5,5\text{,} 9;9\text{;} formae non-divisorum autem erunt 11k+2,11k+2\text{,} 6,6\text{,} 7,7\text{,} 8,8\text{,} 10.10\text{.} Erit itaque 11-11 non-residuum omnium numerorum imparium, qui in aliqua posteriorum formarum continentur, residuum autem omnium primorum ad aliquam priorum pertinentium.

Similes formae dantur pro divisoribus atque non-divisoribus ipsius xxA,xx-A\text{,} quemcunque numerum designet A.A\text{.} Sed facile perspicitur, eos ipsius AA valores tantummodo considerari oportere, qui per nullum quadratum sint divisibiles; patet enim si fuerit A=a2A,A=a^2A'\text{,} omnes divisoresNempe qui sint primi ad A.A\text{.}

ipsius xxAxx-A etiam fore divisores ipsius xxA,xx-A'\text{,} similiterque non-divisores.— Distinguemus autem tres casus,

  1. quando AA est formae +(4n+1)+(4n+1) vel (4n1).-(4n-1)\text{.}
  2. quando AA est formae (4n+1)-(4n+1) vel +(4n1).+(4n-1)\text{.}
  3. quando AA est par sive formae ±(4n+2).±(4n+2)\text{.}

148.

Casus primus, quando AA est formae +(4n+1)+(4n+1) vel (4n1)-(4n-1) resolvatur AA in factores suos primos, tribuaturque iis qui sunt formae 4n+1,4n+1\text{,} signum positivum, iis vero qui sunt formae 4n1,4n-1\text{,} signum negativum (unde fiet productum ex ipsis =A=A). Sint hi factores a,a\text{,} b,b\text{,} c,c\text{,} detc.d \operatorname{etc.} Distribuantur omnes numeri ipso AA minores et ad AA primi in duas classes, et quidem in primam classem omnes numeri, qui sunt nullius ex numeris a,a\text{,} b,b\text{,} c,c\text{,} detc.d \operatorname{etc.} non-residua, aut duorum, aut quatuor aut generaliter multitudinis paris; in secundam vero ii, qui sunt non-residua unius ex numeris a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} aut trium etc. aut generaliter multitudinis imparis. Designentur priores per r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.,r'' \operatorname{etc.}\text{,} posteriores per n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.n'' \operatorname{etc.} Tum formae Ak+r,Ak+r\text{,} Ak+r,Ak+r'\text{,} Ak+retc.Ak+r'' \operatorname{etc.} erunt formae divisorum ipsius xxA,xx-A\text{,} formae vero Ak+n,Ak+n\text{,} Ak+netc.Ak+n' \operatorname{etc.} erunt formae non-divisorum ipsius xxAxx-A (i.e. numerus quicunque primus, praeter 2,2\text{,} erit divisor aut non-divisor ipsius xxA,xx-A\text{,} prout in aliqua formarum priorum aut posteriorum continetur). Si enim pp est numerus primus positivus atque alicuius ex numeris a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} residuum vel non-residuum, hic ipse numerus ipsius pp residuum vel non-residuum erit (theor. fund.). Quare si inter numeros a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.c \operatorname{etc.} sunt m,m\text{,} quorum non-residuum est p,p\text{,} totidem erunt non-residua ipsius p,p\text{,} adeoque si pp in aliqua formarum priorum continetur, erit mm par et ARp,ARp\text{,} si vero in aliqua posteriorum, erit mm impar atque ANp.ANp\text{.}

Ex. Sit A=+105=3×+5×7.A=+105=-3 × +5 ×-7\text{.} Tum numeri r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.r'' \operatorname{etc.} erunt hi: 1,1\text{,} 4,4\text{,} 16,16\text{,} 46,46\text{,} 64,64\text{,} 7979 (qui sunt non-residua nullius numerorum 3,3\text{,} 5,5\text{,} 77); 2,2\text{,} 8,8\text{,} 23,23\text{,} 32,32\text{,} 53,53\text{,} 9292 (qui sunt non-residua numerorum 3,3\text{,} 55); 26,26\text{,} 41,41\text{,} 59,59\text{,} 89,89\text{,} 101,101\text{,} 104104 (qui sunt non-residua numerorum 3,3\text{,} 77); 13,13\text{,} 52,52\text{,} 73,73\text{,} 82,82\text{,} 97,97\text{,} 103103 (qui sunt non-residua numerorum 5,5\text{,} 77).— Numeri autem n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.n'' \operatorname{etc.} erunt hi: 11,11\text{,} 29,29\text{,} 44,44\text{,} 71,71\text{,} 74,74\text{,} 86;86\text{;} 22,22\text{,} 37,37\text{,} 43,43\text{,} 58,58\text{,} 67,67\text{,} 88;88\text{;} 19,19\text{,} 31.31\text{.} 34,34\text{,} 61,61\text{,} 76,76\text{,} 94;94\text{;} 17,17\text{,} 38,38\text{,} 47,47\text{,} 62,62\text{,} 68,68\text{,} 83.83\text{.} Seni primi sunt non-residua ipsius 3,3\text{,} seni posteriores non-residua ipsius 5,5\text{,} tum sequuntur non-residua ipsius 7,7\text{,} tandem ii qui sunt non-residua omnium trium simul.

Facile ex combinationum theoria atque artt. 32, 96 deducitur, numerorum r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.r'' \operatorname{etc.} multitudinem fore =t(1+l.l11.2+l.l1.l2.l31.2.3.4+) = t \left(1 + \frac{l \operatorname{.}l-1}{1 \operatorname{.}2} + \frac{l\operatorname{.}l-1 \operatorname{.}l-2 \operatorname{.}l-3}{1 \operatorname{.}2 \operatorname{.}3 \operatorname{.}4} + …\right) numerorum n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.n'' \operatorname{etc.} multitudinem =t(l+l.l1.l21.2.3+l.l1l41.25+) = t \left(l + \frac{l \operatorname{.}l-1 \operatorname{.}l-2}{1 \operatorname{.}2 \operatorname{.}3} + \frac{l\operatorname{.}l-1 … l-4}{1 \operatorname{.}2 … 5} + …\right) ubi ll designat multitudinem numerorum a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.;c \operatorname{etc.}\text{;} t=21(a1)(b1)(c1)etc.t=2^{-1}(a-1)(b-1)(c-1) \operatorname{etc.} et utraque series continuanda donec abrumpatur. (Dabuntur scilicet tt numeri qui sunt residua omnium a,a\text{,} b,b\text{,} cetc.,c \operatorname{etc.}\text{,} t.l.l11.2\frac{t \operatorname{.}l \operatorname{.}l-1}{1 \operatorname{.}2} qui sunt non-residua duorum, etc. sed demonstrationem hanc fusius explicare brevitas non permittit). Utriusque autem seriei summaNeglecto factore t.t\text{.}

est 2l1.2^{l-1}\text{.} Scilicet prior prodit ex hac 1+(l1)+l1.l21.2+1+(l-1)+\frac{l-1 \operatorname{.}l-2}{1 \operatorname{.}2} + … iungendo terminum secundum et tertium, quartum et quintum etc., posterior vero ex eadem iungendo terminum primum atque secundum, tertium et quartum etc. Dabuntur itaque tot formae divisorum ipsius xxA,xx-A\text{,} quot dantur formae non-divisorum, scilicet 12(a1)(b1)(c1)etc.\frac 12(a-1)(b-1)(c-1)\operatorname{etc.}

149.

Casum secundum et tertium hic simul contemplari possumus. Poterit scilicet AA semper hic poni =(1)Q,=(-1)Q\text{,} aut =(+2)Q,=(+2)Q\text{,} aut =(2)Q,=(-2)Q\text{,} designante QQ numerum formae +(4n+1),+(4n+1)\text{,} aut (4n1),-(4n-1)\text{,} quales in art. praec. consideravimus. Sit generaliter A=αQ,A=αQ\text{,} ita ut sit αα aut =1,=-1\text{,} aut =±2.=±2\text{.} Tum erit AA residuum omnium numerorum, quorum residuum est aut uterque αα et Q,Q\text{,} aut neuter; non-residuum autem omnium, quorum non-residuum alteruter tantum numerorum α,α\text{,} Q.Q\text{.} Hinc formae divisorum ac non-divisorum ipsius xxAxx-A facile derivantur. Si α=1,α=-1\text{,} distribuantur omnes numeri ipso 4A4A minores ad ipsumque primi in duas classes, in priorem ii, qui sunt in aliqua forma divisorum ipsius xxQxx-Q simulque in forma 4n+1,4n+1\text{,} iique, qui sunt in aliqua forma non-divisorum ipsius xxQxx-Q simulque in forma 4n+3;4n+3\text{;} in posteriorem reliqui. Sint priores r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.,r'' \operatorname{etc.}\text{,} posteriores n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.,n'' \operatorname{etc.}\text{,} eritque AA residuum omnium numerorum primorum in aliqua formarum 4Ak+r,4Ak+r\text{,} 4Ak+r,4Ak+r'\text{,} 4Ak+retc.4Ak+r'' \operatorname{etc.} contentorum, non-residuum autem omnium primorum in aliqua formarum 4Ak+n,4Ak+n\text{,} 4Ak+netc.4Ak+n' \operatorname{etc.} contentorum.— Si α=±2,α=±2\text{,} distribuantur omnes numeri ipso 8Q8Q minores ad ipsumque primi in duas classes, in primam ii, qui continentur in aliqua forma divisorum ipsius xxQxx-Q simulque in aliqua formarum 8n+1,8n+1\text{,} 8n+78n+7 pro signo superiori, vel formarum 8n+1,8n+1\text{,} 8n+38n+3 pro inferiori, iique qui contenti sunt in aliqua forma non-divisorum ipsius xxQxx-Q simulque in aliqua harum 8n+3,8n+3\text{,} 8n+58n+5 pro signo superiori, vel harum 8n+5,8n+5\text{,} 8n+78n+7 pro inferiori,— in secundam reliqui. Tum designatis numeris classis prioris per r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.,r'' \operatorname{etc.}\text{,} numerisque classis posterioris per n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.,n'' \operatorname{etc.}\text{,} ±2Q±2Q erit residuum omnium numerorum primorum in aliqua formarum 8Qk+r,8Qk+r\text{,} 8Qk+r,8Qk+r'\text{,} 8Qk+retc.8Qk+r'' \operatorname{etc.} contentorum, omnium autem primorum in aliqua formarum 8Qk+n,8Qk+n\text{,} 8Qk+n,8Qk+n'\text{,} 8Qk+netc.8Qk+n'' \operatorname{etc.} non-residuum. Ceterum facile demonstrari potest, etiam hic totidem formas divisorum ipsius xxAxx-A datum iri ac non-divisorum.

Ex. Hoc modo invenitur +10+10 esse residuum omnium numerorum primorum in aliqua formarum 40k+1,40k+1\text{,} 3,3\text{,} 9,9\text{,} 13,13\text{,} 27,27\text{,} 31,31\text{,} 37,37\text{,} 3939 contentorum, non-residuum vero omnium primorum, qui sub aliqua formarum 40k+7,40k+7\text{,} 11,11\text{,} 17,17\text{,} 19,19\text{,} 21,21\text{,} 23,23\text{,} 29,29\text{,} 3333 continentur.

150.

Formae hae plures habent proprietates satis memorabiles, quarum tamen unam tantummodo apponimus. Si BB est numerus compositus ad AA primus, inter cuius factores primos occurrunt 2m,2m\text{,} qui in aliqua forma non-divisorum ipsius xxAxx-A continentur, BB in aliqua forma divisorum ipsius xxAxx-A contentus erit; si vero multitudo factorum primorum ipsius BB in aliqua forma non—divisorum ipsius xxAxx-A contentorum impar est, BB quoque in forma non-divisorum contentus erit. Demonstrationem quae non est difficilis, omittimus. Hinc vero sequitur, non modo quemvis numerum primum sed etiam quemvis compositum imparem ad AA primum, qui in aliqua forma non-divisorum contineatur, non-divisorem fore; necessario enim aliquis factor primus talis numeri debet esse non-divisor.

De aliorum laboribus circa has investigationes.

151.

Theorema fundamentale. quod sane inter elegantissima in hoc genere est referendum, in eadem forma simplici, in qua supra propositum est, a nemine hucusque fuit prolatum. Quod eo magis est mirandum, quum aliae quaedam propositiones illi superstruendae, ex quibus ad illud facile reveniri potuisset, ill. Eulero iam innotuerint. Formas certas dari, in quibus omnes divisores primi numerorum formae xxAxx-A contineantur, aliasque in quibus onmes non-divisores primi numerorum eiusdem formae sint comprehensi, ita ut hae illas excludant, noverat methodumque illas formas inveniendi eruerat: sed omnes ipsius conatus ad demonstrationem perveniendi semper irriti fuerunt, veritatique illi per inductionem inventae maiorem tantummodo verisimilitudinem conciliaverunt. In aliqua quidem tractatione, Novae demonstrationes circa divisores numerorum formae xx+nyyxx+nyy, quae in Acad. Petrop. recitata est 1775 Nov. 20, et post mortem viri summi in T. I. Nov. Act. huius Ac. p. 47 sqq. est conservata, voti se compotem credidisse videtur: sed hic error irrepsit, scilicet p. 65 tacite supposuit, formas tales divisorum et non-divisorum exstare,Nempe dari numeros r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.;r'' \operatorname{etc.}\text{;} n,n\text{,} n,n'\text{,} netc.n'' \operatorname{etc.} omnes diversos et <4A<4A tales ut omnes divisores primi ipsius xxAxx-A sub aliqua formarum 4Ak+r,4Ak+r\text{,} 4Ak+retc.4Ak+r' \operatorname{etc.} contineantur, omnesque non-divisores primi sub aliqua harum 4Ak+n,4Ak+n\text{,} 4Ak+netc.4Ak+n' \operatorname{etc.} (designante kk numerum indeterminatum).

unde non difficile erat quales esse debeant, derivare: methodus autem qua usus est ad comprobationem illius suppositionis haud idonea videtur. In alio schediasmate, De criteriis aequationis fxx+gyy=hzzfxx+gyy=hzz utrumque resolutionem admittat necne, Opusc. Anal. T.I. (ubi f,f\text{,} g,g\text{,} hh sunt dati, x,x\text{,} y,y\text{,} zz indeterminati) per inductionem invenit, si aequatio pro aliquo valore ipsius h=sh=s solubilis sit, eandem pro quovis alio valore ipsi ss secundum mod. 4fg4fg congruo, siquidem sit numerus primus, solubilem fore, ex qua propositione suppositio, de qua diximus, haud difficile demonstrari potest. Sed etiam huius theorematis demonstratio omnes ipsius labores elusit,Uti ipse fatetur, l.c.p. 216: ,,Huius elegantissimi theorematis demonstratio adhuc desideratur, postquam a pluribus iamdudum frustra est investigata… Quocirca plurimum is praestitisse censendus erit, cui successerit demonstrationem huius theorematis invenire.''— Quanto ardore vir immortalis demonstrationem huius theorematis aliorumque, quae tantummodo casus speciales theor. fundam. sunt, desideraverit, videre licet ex multis aliis locis Opuscc. Anall. Conf. Additamentum ad diss. VIII, T.I. et diss. XIII.T.II. pluresque diss. in Comment. Petrop., iam passim laudatas.

quod non est mirandum, quia nostro iudicio a theoremate fundamentali erat proficiscendum. Ceterum veritas huius propositionis ex iis, quae in Sect. sequenti docebimus sponte demanabit.

Post Eulerum, clar. Le Gendre eidem argumento operam navavit, in egregia tract. Recherches d'analyse indéterminée, Hist. de l'Ac. des Sc. 1785 p. 465 sqq., ubi pervenit ad theorema, quod si rem ipsam spectas, cum th. fund. idem est, scilicet designantibus p,p\text{,} qq duos numeros primos positivos, fore residua absolute minima potestatum pq12,p^\frac{q-1}2\text{,} qp12q^\frac{p-1}2 sec. mod. q,q\text{,} pp resp. aut ambo +1,+1\text{,} aut ambo 1,-1\text{,} quando aut pp aut qq sit formae 4n+1;4n+1\text{;} quando vero tum pp tum qq sit formae 4n+3,4n+3\text{,} alterum res. min. fore +1,+1\text{,} alterum 1,-1\text{,} p. 516, ex quo sec. art. 106 derivatur, relationem (in signif. art. 146 acceptam) ipsius pp ad qq ipsiusque qq ad pp eandem esse, quando aut pp aut qq sit formae 4n+1,4n+1\text{,} oppositam, quando tum pp tum qq sit formae 4n+3.4n+3\text{.} Propos. haec inter propp. art. 131 est contenta, sequitur etiam ex 1,1\text{,} 3,3\text{,} 9,9\text{,} art. 133; vicissim autem theor. fund. ex ipsa derivari potest. Clar. Le Gendre etiam demonstrationem tentavit, de qua quum perquam ingeniosa sit in Sect. seq. fusius loquemur. Sed quoniam in ea plura sine demonstratione supposuit (uti ipse fatetur p. 520: Nous avons supposé seulement etc.), quae partim a nemine hucusque sunt demonstrata, partim nostro quidem iudicio sine theor. fund. ipso demonstrari nequeunt: via quam ingressus est, ad scopum deducere non posse videtur, nostraque demonstratio pro prima erit habenda.— Ceterum infra duas alias demonstrationes eiusdem gravissimi theorematis trademus, a praec. et inter se toto coelo diversas.

De congruentiis secundi gradus non puris.

152.

Hactenus congruentiam puram xxA(mod.m)xx≡ A \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mum} tractavimus, ipsiusque resolubilitatem dignoscere docuimus. Radicum ipsarum investigatio per art. 105 ad eum casum est reducta, ubi mm est aut primus aut primi potestas, posterior vero per art. 101 ad eum, ubi mm est primus. Pro hoc autem casu ea, quae in art. 61 sqq. tradidimus, una cum iis, quae in Sectt. V et VIII docebimus, omnia fere complectuntur, quae per methodos directas erui possunt. Sed hae ubi sunt applicabiles plerumque infinities prolixiores sunt quam indirectae quas in Sect. VI docebimus, adeoque non tam propter utilitatem suam in praxi quam propter pulcritudinem memorabiles.— Congruentiae secundi gradus non purae ad puras facile reduci possunt. Proposita congruentia axx+bx+c0axx+bx+c ≡ 0 secundum mod. mm solvenda, huic aequivalebit congruentia 4aaxx+4abx+4ac0(mod.4am)4aaxx+4abx+4ac ≡ 0 \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu4am} i.e. quivis numerus alteri satisfaciens etiam alteri satisfaciet. Haec vero ita exhiberi potest (2ax+b)2bb4ac(mod.4am)(2ax+b)^2 ≡ bb-4ac \pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu4am} unde omnes valores ipsius 2ax+b2ax+b minores quam 4am,4am\text{,} si qui dantur inveniri possunt. Quibus per r,r\text{,} r,r'\text{,} retc.r'' \operatorname{etc.} designatis, omnes solutiones congr. prop. deducentur ex solutionibus congruentiarum 2axrb,2axrbetc.(mod.4am)2ax≡r-b, \quad 2ax ≡ r'-b \operatorname{etc.}\pod{\operatorname{mod.} \mkern 6mu4am} quas in Sect. II invenire docuimus. Ceterum observamus, solutionem plerumque per varia artificia contrahi posse, ex. gr. loco congr. prop. aliam inveniri posse axx+2bx+c0a'xx+2b'x+c' ≡ 0 illi aequipollentem, et in qua aa' ipsum mm metiatur; haec vero de quibus Sect. ultima conferri potest, hic explicare brevitas non permittit.